4 résultats.
quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...
In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego , Atiam , cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte uenisset , posita in templo lectica , dum ceterae matronae dormirent , obdormisse ; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque {pauloque} post egressum ; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se ; et statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse umquam exigi , adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit ; Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum More...
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...