Pétrone , Satyricon / Satirae, 132.7-132.8

quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi .
Bibliography
J. N. Adams , The Latin Sexual Vocabulary, 30 - More with this book More on this page
Tags
#male #personnification