lemmas:male ×

14 résultats.


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 1.93.6-1.94.1 Adams, p. 118

' Cantasti male , dum fututa es , Aegle . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 132.7-132.8 Adams, p. 30

quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...


Ovide, Ars Amatoria, 1.601-1.602 Adams, p. 177

Et bene dic dominae , bene , cum quo dormiat illa ; Sed , male sit , tacita mente precare , viro . More...


Priapées, Priapea, 52.8 Adams, p. 151

cum te male foderint iacentem More...


Plaute, Poenulus, 867-868 Adams, p. 175

quid est , quod male sit tibi , quoi domi sit quod edis quod ames adfatim , neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis ? More...


Ovide, Ars Amatoria, 1.523-1.524 Adams, p. 187

Cetera lascivae faciant , concede , puellae , Et siquis male vir quaerit habere virum . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Mustio, Gynaecia, 22 Adams, p. 179

sciens enim masculos et frequens coitus male accipere , sic etiam et mulieres vexantur . More...


Pseudo-Acron, Commentum in Horati Epodos, 5.41 Adams, p. 179

Dicuntur quaedam mulieres habere naturam monstrosae libidinis coeundi cum feminis , quo crimine etiam Sappho male audit . More...


Priapées, Priapea, 52.8-52.10 Adams, p. 63

qui cum te male foderint iacentem , ad partes ueniet salax asellus et nil deterius mutuniatus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.30.2 Adams, p. 130

Sed fellatori , Zoile , peius olet . More...


Suétone, Augustus / Octavius Augustus Caesar, 87 Adams, p. 26

se habere pro male et ' betizare ' pro languere More...


Sénèque le Père, Controuersiae / Controversiae, 1.2.23 Adams, p. 36

GRANDAVS , Asianus aeque declamator , cum diceret in eadem controuersia , num ideo occidi ut adulteros non paterentur ? dixit : ; In hac controuersia de sacerdote non minus obscene dixit MVRREDIVS : fortasse dum repellit libidinem , manibus excepit . Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum . quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere . VIBIVS RVFVS uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse : ista sacerdos quantum militi abstulit ! More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 95.21 Adams, p. 189

Libidine vero ne maribus quidem cedunt , pati natae , di illas deaeque {deaeque} male perdant ! More...