3 résultats.
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...
quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...
Simpliciter tibi me , quodcumque est , dicere oportet , natura est quoniam semper aperta mihi : pedicare uolo , tu uis decerpere poma ; quod peto , si dederis , quod petis , accipies . More...