lemmas:causa × tags:male ×

7 résultats.


Histoire Auguste, Elagabali Vita / Antoninus Heliogabalus/ Antoninus Elagabulus / , 31 Adams, p. 42

causa vehiculorum erat lenonum , lenarum , meretricum , exsoletorum , subactorum etiam bene vasatorum multitudo . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 31.23 Adams, p. 54

Ad fistulas uulnerum in ano uel quae nascuntur in locis uerecundioribus terrae mali radix contusa et fistulae inserta aut in puluerem redacta et cum uino uetere inspersa ita prodest , ut celeriter expurget , solidet et ad omnem sanitatem perducat , sine qua nec medici huiusmodi causas curare possunt . More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 11.1.98 Adams, p. 48

Lumbi ob libidinis lasciviam dicti , quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est , sicut in umbilico feminis . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 132.7-132.8 Adams, p. 30

quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...


Plaute, Aulularia , 686-689 Adams, p. 181

Scis tute facta velle me quae tu velis , et istúc confido a fratre me impetrassere ; et causa iusta est , siquidem ita est ut praedicas , te eam cómpressisse vinulentum virginem . More...


Végèce, De Arte Veterinaria sive de Mulomedicina, 2.79.6 Adams, p. 53

Ex his autem causis passio ista descendit : si iumentum in opere aut cursu magna parte diei cogatur et urinae faciendae spatium denegetur , tunc a vesicae meatu usque ad veretrum nascitur tumor et cum dolore egestionis foramen angustat . More...


Sénèque le Père, Controuersiae / Controversiae, 1.2.23 Adams, p. 36

GRANDAVS , Asianus aeque declamator , cum diceret in eadem controuersia , num ideo occidi ut adulteros non paterentur ? dixit : ; In hac controuersia de sacerdote non minus obscene dixit MVRREDIVS : fortasse dum repellit libidinem , manibus excepit . Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum . quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere . VIBIVS RVFVS uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse : ista sacerdos quantum militi abstulit ! More...