56 résultats.
ad ueneris usum femina feminae Inter gannitus et subantis uoculas , Carpant papillas atque amplexus intiment Arentque {Arentque} sulcos molles aruo Venerio , Thyrsumque {Thyrsumque} pangant hortulo Cupidinis Dent crebros ictus coniuente lumine Trepidante cursu uenae et anima fessula Eiaculent tepidum rorem niueis laticibus . More...
quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...
Sed neque tu dominam velis maioribus usus Desere , nec cursus anteat illa tuos ; Ad metam properate simul : tum plena voluptas , Cum pariter victi femina virque {virque} iacent . More...
Veretra ut auctiora uideantur , panacis radix in uino bono triduo maceratur , cumque {cumque} coeundum est , femori inligatur ; re peracta in uino reposita isdem usibus reseruatur . More...