13 résultats.
quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...
satyriasis vero ex certa corporis incommoditate , quae etiam mulieribus aliquando contingit , quam metromaniam aliqui appellaverunt , et desiderium insatiabile et tensionem particulae cum assidua patratione avidissimam facit , et licet sine febribus attamen inter acutas et temporales aegritudines numeratur . More...