20 résultats.
Si est ulla frons in hominibus , quae non est in numinibus , nonne , cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes , ita pudore adficiuntur , ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur ? More...
quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...
Obscenis , peream , Priape , si non uti me pudet inprobisque {inprobisque} probris . sed cum tu posito deus pudore ostendas mihi coleos patentes , cum cunno mihi mentula est uocanda . More...
Cum loca reppereris , quae tangi femina gaudet , Non obstet , tangas quo minus illa , pudor . More...
Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori Nec femori inpositum sustinuisse femur ; More...
erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem vexavi : ' quid dicis ' inquam ' omnium hominum deorumque {deorumque} pudor ? nam ne nominare quidem te inter res serias fas est . hoc de te merui , ut me in caelo positum ad inferos traheres ? ut traduceres annos primo florentes vigore senectaeque {senectaeque} ultimae mihi lassitudinem imponeres ? rogo te , mihi apodixin [ non ] defunctoriam redde . ' More...
senes enim ab ipsa concluduntur aetate et iusto intemperantiae pudore reuocantur facere opera nuptiarum . More...