2516 résultats.
quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...
Denique die quadam madidae illius aniculae , sermo talis meas affertur aures : “ De isto quidem , mi herilis , tecum {tecum} ipsa videris , quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es , qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat . More...
Encolpius ad Gitonem ' crede mihi , frater , non intellego me virum esse , non sentio . funerata est illa pars corporis , qua quondam Achilles eram ' More...
ancilla quae Psyche vocabatur lodiculam in pavimento diligenter extendit * sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida * More...
In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego , Atiam , cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte uenisset , posita in templo lectica , dum ceterae matronae dormirent , obdormisse ; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque {pauloque} post egressum ; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se ; et statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse umquam exigi , adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit ; Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum More...
Tu mihi per totam custos gratissima noctem , Consors lætitiæ tristitiæque {tristitiæque} meæ ; Conscia secreti semper fidissima nostri , Adstans in nostris pervigil obsequiis : Quo tibi fervor abit , per quem feritura placebas ? Quo tibi cristatum vuniferumque {vuniferumque} caput ? More...
erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem vexavi : ' quid dicis ' inquam ' omnium hominum deorumque {deorumque} pudor ? nam ne nominare quidem te inter res serias fas est . hoc de te merui , ut me in caelo positum ad inferos traheres ? ut traduceres annos primo florentes vigore senectaeque {senectaeque} ultimae mihi lassitudinem imponeres ? rogo te , mihi apodixin [ non ] defunctoriam redde . ' More...
huic si muttonis verbis mala tanta videnti diceret haec animus More...
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...
Iam nisi per somnum non arrigis et tibi , Mevi , Incipit in medios meiere verpa pedes , Truditur et digitis pannucea mentula lassis Nec levat extinctum sollicitata caput . More...