adamsPage:142 × lemmas:fugio ×

13 résultats.


Mustio, Gynaecia, 156 Adams, p. 188

ipsaque {ipsaque} mulier usum veneris odit et fugit , et si coacta fuerit uti , non concipit . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 132.7-132.8 Adams, p. 30

quod solum igitur salvo pudore poteram , contingere languorem simulavi , conditusque {conditusque} lectulo totum ignem furoris in eam converti , quae mihi omnium malorum causa fuerat : ter corripui terribilem manu bipennem , ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui , quod trepido male dabat usum . nec iam poteram , quod modo conficere libebat ; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis . ita non potui supplicio caput aperire , sed furciferae mortifero timore lusus ad verba , magis quae poterant nocere , fugi . More...


Ovide, Metamorphoses, 14.63-14.67 Adams, p. 100

fugit , attrahit una et corpus quaerens femorum crurumque {crurumque} pedumque {pedumque} , Cerbereos rictus pro partibus invenit illis : statque {statque} canum rabie subiectaque {subiectaque} terga ferarum inguinibus truncis uteroque {uteroque} exstante coercet . More...


Juvénal, Saturae , 6.336-6.341 Adams, p. 36

sed omnes nouerunt Mauri atque Indi quae psaltria penem maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones illuc , testiculi sibi conscius unde fugit mus , intulerit , ubi uelari pictura iubetur quaecumque alterius sexus imitata figuras . More...


Juvénal, Saturae , 6.339 Adams, p. 68

testiculi sibi conscius unde fugit mus , More...


Ovide, Metamorphoses, 3.362-3.365 Adams, p. 177

Fecerat hoc Iuno , quia , cum deprendere posset cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes , illa deam longo prudens sermone tenebat , dum fugerent nymphae . More...


Pseudo-Chiron, Mulomedicina Chironis, 681 Adams, p. 30

statim fugiet sibi More...


Horace, Sermones / Saturae, 1.2.41-1.2.46 Adams, p. 142

hic se praecipitem tecto dedit , ille flagellis ad mortem caesus , fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam , dedit hic pro corpore nummos , hunc perminxerunt calones ; quin etiam illud accidit , ut cuidam testis caudamque {caudamque} salacem demeterent ferro . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 7.30.1-7.30.6 Adams, p. 119

Das Parthis , das Germanis , das , Caelia , Dacis , Nec Cilicum spernis Cappadocumque {Cappadocumque} toros ; Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor Navigat , a rubris et niger Indus aquis ; Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum , Nec te Sarmatico transit Alanus equo . More...


Ovide, Metamorphoses, 9.347-9.348 Adams, p. 56

Lotis in hanc nymphe , fugiens obscena Priapi , contulerat versos servato nomine , vultus . More...


Sénèque, Oedipus, 459-466b Adams, p. 102

Tum pirata freto pavidus natat , et nova demersos facies habet : bracchia prima cadunt praedonibus inlisumque {inlisumque} utero pectus coit , parvula dependet lateri manus et dorso fluctum curvo subit , lunata scindit cauda mare : et sequitur curvus fugientia carbasa delphin . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 7.30.5 Adams, p. 47

Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum , More...