tags:womb ×

213 résultats.


Celse, De Medicina, 5.21 Adams, p. 100

Ad vulvam mollienda ovi vitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur . More...


Apulée, Metamorphoses, 5.11 Adams, p. 102

genuina simplicitate proque {proque} animi tui teneritudine non potueris , certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas : nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium , si texeris nostra secreta silentio , divinum , si profanaveris , mortalem . More...


Sénèque, De consolatione ad Helviam/ Ad Helviam Matrem de Consolatione (Dialogorum Liber XII), 16.3-16.4 Adams, p. 102

periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae , quasi exprobraret aetatem , puduit , numquam more aliarum , quibus omnis commendatio ex forma petitur , tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus , nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti ; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti ; numquam tibi placuit vestis , quae nihil amplius nudaret More...


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Sed non sine causa descendit in vulvam . More...


Sénèque, Octauia / Octavia, 590-591 Adams, p. 102

et ipse populi vota iam pridem moror , cum portet utero pignus et partem mei . More...


Ovide, Metamorphoses, 9.285-9.289 Adams, p. 100

Namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum , tendebat gravitas uterum mihi , quodque {quodque} ferebam , tantum erat , ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iovem . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 3.6 Adams, p. 107

Sed quoniam aut matricis vitio aut aetatis impossibilitate , sub qua causa praepropere frequenter partus evenit , feminae periclitantur , expedit praegnantibus in vitae discrimine constitutis sub unius partus saepe iactura salutem mercari certissimam More...


Sénèque, Oedipus, 367-372 Adams, p. 102

non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet , non laeva cordi regio , non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus : natura versa est , nulla lex utero manet , scrutemur , unde tantus hic extis rigor . More...


Cicéron, pro Cluentio / Oratio pro Cluentio, 34 Adams, p. 100

quo illa pretio accepto multisque {multisque} praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 3.8 Adams, p. 106

Si vulnerata ex his matrix fuerit , quibus vulneribus internis putredo frequentius sociatur , advertes ex egestionibus quatenus debeas causae succurrere , adhibendo dia chartu Athenaei trocisco ex auripigmento calce viva sandaraca pulvere chartae combustae More...


Cassius Felix, De Medicina, 80.2 Adams, p. 106

Nitrum album cum melle et cum resina terebintina et oleo ueteri illinitum aut orificio matricis appositum patefacit . More...


Cassius Felix, De Medicina, 78.1 Adams, p. 106

Matricis prominentem casum , quam Graeci proptosin uocant , sanant naribus applicata opobalsamum , nardum , folium optimum , storax et omnia bene redolentia , inferius autem subfumigando pix , lana More...


Cassius Felix, De Medicina, 77.5 Adams, p. 106

Trociscus ypocapnistos id est suffumigatorius faciens ad menstrua deducenda et ad matricis adscensum siue supernum recursum , quem Graeci anadromen dicunt , et ad praefocationem matricis optime faciens . More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 102.23 Adams, p. 102

Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi , sed illi loco , in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare ; sic per hoc spatium , quod ab infantia More...


Celse, De Medicina, 5.25 Adams, p. 100

Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est , sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet , sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit , occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium : silis , acori More...


Celse, De Medicina, 5.26 Adams, p. 100

Vix autem ad sanitatem perveniunt , quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana , quae continet cerebrum , aut lienis aut vulva aut vesica aut ullum intestinum aut saeptum transversum vulneratum est . More...


Celse, De Medicina, 5.28 Adams, p. 100

contraria his sunt ; itemque {itemque} si fistula os vel cartilaginem vel nervum vel musculos laesit ; si articulum occupavit ; si vel ad vessicam vel ad pulmonem vel ad vulvam vel ad grandes venas arteriasve {arteriasve} vel ad inania , ut guttur , stomachum , thoracem , penetravit . More...


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Ergo ex illa accepit , quia si non ex illa accepit , sine causa in illam descendit , maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae , id est spiritalis . More...


Cassius Felix, De Medicina, 77.2 Adams, p. 106

Sic enim matrix poterit fetidis odoribus a superioribus ad inferiora fugari et loco proprio reuocari , cum melioribus et iocundis ad inferiores partes fuerit inuitata et prouocata . More...


Ovide, Metamorphoses, 10.477-10.481 Adams, p. 100

: latosque {latosque} vagata per agros palmiferos Arabas Panchaeaque {Panchaeaque} rura reliquit ; perque {perque} novem erravit redeuntis cornua lunae , cum tandem terra requievit fessa Sabaea ; vixque {vixque} uteri portabat onus . More...