43 résultats.
Sequitur autem aegrotantes uehemens genitalium tentigo cum dolore atque incendio cum quodam pruritu immodico in ueneriam libidinem cogente , mentis alienatio , pulsus densitas , anhelatio crebra atque celerrima , desponsio , uigiliae , hallucinatio , sitis , cibi fastidium et difficilis urinae egestio , ita ut plerumque stercorum abstentio fiat , quibusdam etiam febres ; More...
Hystericam vetulo se dixerat esse marito Et queritur futui Leda necesse sibi ; Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem Seque {Seque} refert potius proposuisse mori . Vir rogat , ut vivat virides nec deserat annos , Et fieri , quod iam non facit ipse , sinit . Protinus accedunt medici medicaeque {medicaeque} recedunt , Tollunturque {Tollunturque} pedes . O medicina gravis ! More...
necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...