lemmas:uolo3 × tags:metaphore ×

23 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Plaute, Aulularia , 286 Adams, p. 151

post si quis vellet , te haud non velles dividi . More...


Anonyme, Anthologie Latine, 24.1-24.2 Adams, p. 155

Deformis uxor cui sit , ancilla elegans , Vxorem habere , subigere ancillam uelit . More...


Plaute, Curculio , 56 Adams, p. 84

qui volt cubare , pandit saltum saviis . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 6.49.8-6.49.11 Adams, p. 113

Nam si vel minimos manu rapaci Hoc de palmite laeseris racemos , Nascetur , licet hoc velis negare , Inserta tibi ficus a cupressu . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 8.3-8.5 Adams, p. 38

si vis sanus esse , Gitonem relega . recipies , inquam , nervos tuos , si triduo sine fratre dormieris More...


Priapées, Priapea, 54 Adams, p. 38

CD si scribas temonemque {temonemque} insuper addas , qui medium uult te scindere , pictus erit . More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725-2.728 Adams, p. 144

Sed neque tu dominam velis maioribus usus Desere , nec cursus anteat illa tuos ; Ad metam properate simul : tum plena voluptas , Cum pariter victi femina virque {virque} iacent . More...


Plaute, Truculentus , 148 Adams, p. 84

volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos . More...


Plaute, Casina , 964 Adams, p. 156

nunc tu si vis subigitare me , probast {probast} occasio . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 14.70.1-14.70.2 Adams, p. 139

Si vis esse satur , nostrum potes esse Priapum : Ipsa licet rodas inguina , purus eris . More...


Suétone, De Grammaticis, 23 Adams, p. 141

cuiusdam , qui cum in turba osculum sibi ingerentem quanquam refugiens devitare non posset , " Vis tu , " inquit , " magister , quotiens festinantem aliquem vides , abligurire ? More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725 Adams, p. 166

Sed neque tu dominam velis maioribus usus More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725-2.728 Adams, p. 144

Sed neque tu dominam velis maioribus usus Desere , nec cursus anteat illa tuos ; Ad metam properate simul : tum plena voluptas , Cum pariter victi femina virque {virque} iacent . More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...


Plaute, Casina , 326 Adams, p. 150

Ego edepol illam mediam diruptam velim . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 6.39.12-6.39.14 Adams, p. 146

Quartus cinaeda fronte , candido voltu Ex concubino natus est tibi Lygdo : Percide , si vis , filium : nefas non est . More...


Catulle, Carmina, 8.6-8.7 Adams, p. 162

ibi illa multa tum iocosa fiebant , quae tu volebas nec puella nolebat . More...


Ovide, Amores , 2.7.21-2.7.22 Adams, p. 161

Quis Veneris famulae conubia liber inire Tergaque {Tergaque} conplecti verbere secta velit ? More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 9.67.7-9.67.8 Adams, p. 163

Sed mihi pura fuit ; tibi non erit , Aeschyle , si vis Accipere hoc munus condicione mala . More...