lemmas:uolo3 × tags:composite ×

13 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 188

uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus More...


Cicéron, pro Caelio / Oratio pro M. Caelio, 49 Adams, p. 195

cum hac si qui adulescens forte fuerit , utrum hic tibi , Luci Herenni , adulter an amator , expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur ? More...


Cicéron, Epistulae ad Familiares , 9.22 Adams, p. 80

quod vulgo dicitur : ' cum nos te voluimus convenire , ' num obscenum est ? More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725-2.728 Adams, p. 144

Sed neque tu dominam velis maioribus usus Desere , nec cursus anteat illa tuos ; Ad metam properate simul : tum plena voluptas , Cum pariter victi femina virque {virque} iacent . More...


Cicéron, Epistulae ad Atticum, 5.1.4 Adams, p. 177

Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique {mihique} narravit nec secum {secum} illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem . More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725 Adams, p. 166

Sed neque tu dominam velis maioribus usus More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 45

Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem . uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus , item , ut alii dicunt , ab herbae uirtute , quam satyrion uocant , hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium More...


Plaute, Casina , 1015-1016 Adams, p. 173

nunc vos aequomst {aequomst} manibus meritis meritam mercedem dare : qui faxit , clam uxorem ducet semper scortum quod volet More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, book.33.65 Adams, p. 188

Si quem ad usum uenerium infirmum uolueris esse , ubicumque minxerit , supra lotium eius obicem , id est axedonem , ex usu figes . More...


Ovide, Epistulae (Heroides), 19.57-19.58 Adams, p. 177

Forsitan invitus mecum {mecum} tamen , inprobe , dormis , Et , quamquam non vis ipse venire , venis . More...


Plaute, Amphitruo , 114 Adams, p. 196

dum cum illa quacum {quacum} volt voluptatem capit More...