lemmas:uiuo ×

16 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 3.75.6 Adams, p. 57

non vivit sollicitata Venus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.46.6 Adams, p. 47

Summa petas : illic mentula vivit anus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 12.35.1-12.35.2 Adams, p. 146

Tamquam simpliciter mecum {mecum} , Callistrate , vivas , Dicere percisum te mihi saepe soles . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, book.33.68 Adams, p. 188

Si quem coire noles fierique {fierique} cupies in usu uenerio tardiorem , de lucerna , quae sponte extinguetur , fungos adhuc uiuentes in potione eius extingue bibendamque {bibendamque} inscio trade More...


Lactance, Institutiones Divinae / Divinarum Institutionum, 1.8.6 Adams, p. 179

nam profecto in hominibus ceterisque {ceterisque} animantibus diuersitas sexus et coitio et generatio nullam habet aliam rationem nisi ut omnia genera uiuentium , quoniam sunt condicione mortalitatis obitura , mutua possint successione seruari More...


Catulle, Carmina, 11.17-11.24 Adams, p. 150

cum suis vivat valeatque {valeatque} moechis , quos simul complexa tenet trecentos , nullum amans vere , sed identidem omnium ilia rumpens ; nec meum respectet , ut ante , amorem , qui illius culpa cecidit velut prati ultimi flos , praetereunte postquam tactus aratro est . More...


Apulée, Apologia / De Magia, 85 Adams, p. 102

uipera , ut audio , exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur : at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur . More...


Cicéron, Philippicae / Orationes Philippicae in M. Antonium, 2.86 Adams, p. 189

tibi uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere , ut facile servires More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 3.75.6 Adams, p. 30

Sic quoque non vivit sollicitata Venus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.46.6 Adams, p. 9

Summa petas : illic mentula vivit anus . More...


Catulle, Carmina, 61.225-61.228 Adams, p. 163

at , boni coniuges , bene vivite et munere adsiduo valentem exercete iuventam . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.71 Adams, p. 41

Hystericam vetulo se dixerat esse marito Et queritur futui Leda necesse sibi ; Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem Seque {Seque} refert potius proposuisse mori . Vir rogat , ut vivat virides nec deserat annos , Et fieri , quod iam non facit ipse , sinit . Protinus accedunt medici medicaeque {medicaeque} recedunt , Tollunturque {Tollunturque} pedes . O medicina gravis ! More...


Claudien, Carmina Minora\Carminum minorum corpusculum, 25 Adams, p. 163

Vivite Concordes et nostrum discite munus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 9.27.1-9.27.7 Adams, p. 110

Cum depilatos , Chreste , coleos portes Et vulturino mentulam parem collo Et prostitutis levius caput culis , Nec vivat ullus in tuo pilus crure , Purgentque {Purgentque} saevae cana labra volsellae : Curios , Camillos , Quintios , Numas , Ancos , Et quidquid umquam legimus More...


Perse, Saturae / Satires, 1.103-1.104 Adams, p. 68

haec fierent , si testiculi uena ulla paterni uiueret in nobis ? More...