lemmas:uideo × tags:metaphore ×

29 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Iulius Valerius Alexander Polemus, Res Gestae Alexandri Macedonis, 1.8 Adams, p. 88

Quod enim signari vidisti virginal feminae , fidem rei visae testatur - consignatio enim fides est atque veritas - , ex quo praenosti quod illa conceperit : nemo enim vas vacuum consignaverit . More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 5.14 Adams, p. 157

cum historias , quaeso , perlegitis tales , nonne uobis uidemini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras aut infantibus credulis auocamenta quaeritantes anus longaeuas * et uarias fictiones sub imagine ueritatis expromere ? More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 134.9 Adams, p. 40

numquam tu hominem tam infelicem vidisti : lorum in aqua , non inguina habet More...


Properce, Elegiae, 2.15.21-2.15.22 Adams, p. 162

necdum inclinatae prohibent te ludere mammae : viderit haec , si quam iam peperisse pudet . More...


Perse, Saturae / Satires, 1.19-1.21 Adams, p. 32

tunc neque more probo uideas nec uoce serena ingentis trepidare Titos , cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima uersu . More...


Priapées, Priapea, 23.1-23.6 Adams, p. 150

Quicumque hic uiolam rosamue {rosamue} carpet furtiuumue {furtiuumue} olus aut inempta poma , defectus pueroque {pueroque} feminaque {feminaque} hac tentigine {tentigine} , quam uidetis in me , rumpatur , precor , usque mentulaque {mentulaque} nequicquam sibi pulset umbilicum . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.127 Adams, p. 104

visu , ut si in pinnaculis fuerit clausura , organo patefactis mulieribus videbimus . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 3.776-3.777 Adams, p. 161

Denique conubia ad Veneris partusque {partusque} ferarum esse animas praesto deridiculum esse videtur More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 134 Adams, p. 14

“ nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu : Quicquid in orbe vides , paret mihi . More...


Priapées, Priapea, 10.7-10.8 Adams, p. 14

nimirum tibi salsa res uidetur adstans inguinibus columna nostris . More...


Catulle, Carmina, 28.10-28.13 Adams, p. 139

” sed , quantum video , pari fuistis casu : nam nihilo minore verpa farti estis . More...


Ovide, Remedia Amoris , 429-430 Adams, p. 166

Ille quod obscenas in aperto corpore partes Viderat , in cursu qui fuit , haesit amor More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, book.33.72 Adams, p. 144

Veretra ut auctiora uideantur , panacis radix in uino bono triduo maceratur , cumque {cumque} coeundum est , femori inligatur ; re peracta in uino reposita isdem usibus reseruatur . More...


Vulgate, Habakkuk, 26.8 Adams, p. 162

Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 6.73.5-6.73.6 Adams, p. 14

Aspice , quam certo videar non ligneus ore Nec devota focis inguinis arma geram More...


Suétone, De Grammaticis, 23 Adams, p. 141

cuiusdam , qui cum in turba osculum sibi ingerentem quanquam refugiens devitare non posset , " Vis tu , " inquit , " magister , quotiens festinantem aliquem vides , abligurire ? More...


Properce, Elegiae, 2.15.21-2.15.22 Adams, p. 162

necdum inclinatae prohibent te ludere mammae : viderit haec , si quam iam peperisse pudet . More...


Celse, De Medicina, 7.27 Adams, p. 114

2I ) , subesse videbitur , quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur , in anum quoque danda plumbea fistula est ; extentisque {extentisque} cruribus femina talique {talique} inter se deligandi sunt , donec , qualis futura est , cicatrix sit . More...


Celse, De Medicina, 7.27 Adams, p. 114

Quod si fistulae metus ex his causis , quas proposui , subesse videbitur , quo facilius claudatur ea , vel certe coangustetur , in anum quoque danda plumbea fistula est , extentisque {extentisque} cruribus femina talique {talique} inter se deligandi sunt , donec , qualis futura est , cicatrix sit . More...