lemmas:uideo × tags:composite ×

20 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Ovide, Remedia Amoris , 429-432 Adams, p. 56

Ille quod obscenas in aperto corpore partes Viderat , in cursu qui fuit , haesit amor : Ille quod a Veneris rebus surgente puella Vidit in inmundo signa pudenda toro . More...


Cicéron, pro Caelio / Oratio pro M. Caelio, 49 Adams, p. 195

cum hac si qui adulescens forte fuerit , utrum hic tibi , Luci Herenni , adulter an amator , expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur ? More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 33.49 Adams, p. 58

Natura genitalis maior et solidior uidebitur More...


Priapées, Priapea, 66.3-66.4 Adams, p. 95

nisi quod times uideri , intra uiscera habere concupiscis . More...


Vulgate, Génèse, 34.2 Adams, p. 177

quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem More...


Priapées, Priapea, 37.8-37.12 Adams, p. 45

huic dixi : ' fer opem , Priape , parti , cuius tu , pater , ipse pars uideris , qua salua sine sectione facta ponetur tibi picta , quam leuaris , par uel consimilisque {consimilisque} concolorque {concolorque} . ' More...


Cicéron, Epistulae ad Atticum, 5.1.4 Adams, p. 177

Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique {mihique} narravit nec secum {secum} illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 6.73.5-6.73.6 Adams, p. 14

Aspice , quam certo videar non ligneus ore Nec devota focis inguinis arma geram More...


Horace, Sermones / Saturae, 1.2.68-1.2.69 Adams, p. 30

huic si muttonis verbis mala tanta videnti diceret haec animus More...


Plaute, Poenulus, 292b Adams, p. 179

At vide sis {sis} , cum illac numquam limavi caput . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.182 Adams, p. 188

at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . More...


Ovide, Metamorphoses, 2.597-2.599 Adams, p. 177

” Nec coeptum dimittit iter , dominoque {dominoque} iacentem cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat . More...


Servius, In Vergilii Aeneidos Libros , 2.604 Adams, p. 188

est etiam theologica ratio , quia ignorantes usum Venerium videre dicuntur et numina More...


Lactance, Institutiones Divinae / Divinarum Institutionum, 1.10.12 Adams, p. 195

parum enim uidebatur , si in expugnanda feminarum pudicitia maculosus esset ac turpis , nisi etiam sexui suo faceret iniuriam : hoc est uerum adulterium , quod ut contra naturam . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.182 Adams, p. 41

necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...


Sénèque le Père, Controuersiae / Controversiae, 1.2.23 Adams, p. 36

GRANDAVS , Asianus aeque declamator , cum diceret in eadem controuersia , num ideo occidi ut adulteros non paterentur ? dixit : ; In hac controuersia de sacerdote non minus obscene dixit MVRREDIVS : fortasse dum repellit libidinem , manibus excepit . Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum . quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere . VIBIVS RVFVS uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse : ista sacerdos quantum militi abstulit ! More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, III.1 Adams, p. 188

sordidis et passionis tractibus implicatis , ut etiam tunc leuis difficultas spirationis inesse uideatur , quae facile prodetur , si aegrotantes itinere ascensibili gradiantur atque ocius pergant uel indigestione aut usu uenerio affecti uel frigore atque puluere siue fumo grauentur . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, V.1 Adams, p. 188

Ausi sunt praeterea quidam etiam uenerem adhibere in his , qui non ex usu uenerio ischiadici facti uidentur , quo magis uexata neruositas geminet causam . More...


Vulgate, Génèse, 30.15 Adams, p. 177

illa respondit parumne {parumne} tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum {tecum} hac nocte pro mandragoris filii tui More...