26 résultats.
necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...
GRANDAVS , Asianus aeque declamator , cum diceret in eadem controuersia , num ideo occidi ut adulteros non paterentur ? dixit : ; In hac controuersia de sacerdote non minus obscene dixit MVRREDIVS : fortasse dum repellit libidinem , manibus excepit . Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum . quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere . VIBIVS RVFVS uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse : ista sacerdos quantum militi abstulit ! More...