lemmas:tempus1 × tags:cunnus ×

9 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

tamen quolibet is tempore extrahi debet : nam si conpresso volvae ore id temptatum est , non emittente eo infans abrum - pitur , et unci acumen in ipsum os volvae delabitur ; sequiturque {sequiturque} nervorum distentio et ingens periculum mortis . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.1.19 Adams, p. 101

dicuntur agni cordi , qui post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis intimis * * * vocant chorion , a quo cordi appellati . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.23 Adams, p. 91

hoc officium nature Soranus diffinit sanguinem vel liquorem naturaliter statutis temporibus defluentem per matricem et ex feminino sinu aliquando . More...


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 10.5 Adams, p. 102

mortuum tibi filium doles , eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est ; in hanc legem erat satus , hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur . More...


Cicéron, de Diuinatione / de Divinatione / de Divinatione ad M. Brutum, 1.39 Adams, p. 100

Dionysii mater , eius qui Syracosiorum tyrannus fuit , ut scriptum apud Philistum est , et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum , cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret , somniavit se peperisse Satyriscum . More...


Stace, Achilleis, 1.671-1.674 Adams, p. 100

illa astu tacito raptumque {raptumque} pudorem surgentemque {surgentemque} uterum atque aegrosin {aegrosin} pondere menses occuluit , plenis donec stata tempora metis attulit et partus index Lucina resolvit . More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 12.2 Adams, p. 104

Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque {maturisque} ad nascendum viribus pollent , odiunt temporum moras ; itaque oneratam foetibus vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant : effundit illa partum , seu potius dimittit , dolore cogente . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet : nam si conpresso volvae ore id temptatum est , non emittente eo infans abrum - pitur , et unci acumen in ipsum os volvae delabitur ; sequiturque {sequiturque} nervorum distentio et ingens periculum mortis More...