lemmas:tempus1 ×

27 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, epistulae.2.9 Adams, p. 188

Ab hoc rursus tempore , id est a IIII Idus Nouembris , sanguis deficit ; congruit igitur leuioribus cibis uti , uino indulgere nec uso uenerio abstinere in VIII Kal. Ianuarias , ex quo incipit tempus hibernum . More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 7.7.3 Adams, p. 175

, utrique data quod velit petendi potestate ; hic meritorum , temporis , praemii collatio est ; aut secum {secum} ipsae , ut duorum fortium , duorum tyrannicidarum , duarum raptarum , in quibus non potest esse alia quaestio , quam temporis , utra prior sit , aut qualitatis , utra iustior sit petitio . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

tamen quolibet is tempore extrahi debet : nam si conpresso volvae ore id temptatum est , non emittente eo infans abrum - pitur , et unci acumen in ipsum os volvae delabitur ; sequiturque {sequiturque} nervorum distentio et ingens periculum mortis . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.1.19 Adams, p. 101

dicuntur agni cordi , qui post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis intimis * * * vocant chorion , a quo cordi appellati . More...


Virgile, Eclogae / Eclogues / Bucolica, 1.30-1.31 Adams, p. 185

respexit tamen , et longo post tempore venit , postquam nos Amaryllis habet , Galatea reliquit More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.68 Adams, p. 112

parva matrix vero perfecta temporibus difficiles recessus partium fetui subrogat et eius augmenta premit ; aut vicina passione possessa , ut emorroidis , et collectionibus in podice constitutis aut in sinu muliebri , quo nascentis transsitus impedimento tardetur , aut vesica lapide obstrusa vel oppresso longaone stercorum retentione . More...


Celse, De Medicina, 4.22 Adams, p. 114

; iisque {iisque} modo cum stercore aliquo semper liquido , modo cum quibusdam quasi mucosis excernitur : interdum simul quaedam carnosa descendunt : frequens dejiciendi cupiditas , dolorque {dolorque} in ano est : cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur : atque eo quoque tormentum intenditur : idque {idque} post tempus aliquod levatur ; exiguaque {exiguaque} requies est : somnus interpellatur : More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 4.1076-4.1077 Adams, p. 187

etenim potiundi tempore in ipso fluctuat incertis erroribus ardor amantum More...


Cassius Felix, De Medicina, 77.1 Adams, p. 106

, et apprehensio sensus , dentium confixio et stridor rapidus ita ut accessionis tempore una pars oris ad alteram partem conduci uideatur , articulorum contractio , praecordiorum suberectio , ipsius matricis ad superiores partes subfugium . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.23 Adams, p. 91

hoc officium nature Soranus diffinit sanguinem vel liquorem naturaliter statutis temporibus defluentem per matricem et ex feminino sinu aliquando . More...


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 10.5 Adams, p. 102

mortuum tibi filium doles , eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est ; in hanc legem erat satus , hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur . More...


Cicéron, de Diuinatione / de Divinatione / de Divinatione ad M. Brutum, 1.39 Adams, p. 100

Dionysii mater , eius qui Syracosiorum tyrannus fuit , ut scriptum apud Philistum est , et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum , cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret , somniavit se peperisse Satyriscum . More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 5.9 Adams, p. 181

tradunt temporis eius auctores , quia triumvirali supplicio adfici virginem inauditum habebatur , a carnifice laqueum iuxta compressam More...


Stace, Achilleis, 1.671-1.674 Adams, p. 100

illa astu tacito raptumque {raptumque} pudorem surgentemque {surgentemque} uterum atque aegrosin {aegrosin} pondere menses occuluit , plenis donec stata tempora metis attulit et partus index Lucina resolvit . More...


Celse, De Medicina, 1.pr Adams, p. 188

: qui , cum disputant , quemadmodum sanis hominibus agendum sit , praecipiunt , ut grauibus aut locis aut temporibus magis uitetur frigus , aestus , satietas , labor , libido ; More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 12.2 Adams, p. 104

Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque {maturisque} ad nascendum viribus pollent , odiunt temporum moras ; itaque oneratam foetibus vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant : effundit illa partum , seu potius dimittit , dolore cogente . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.37 Adams, p. 188

etenim usu venerio depuellationis tempore materia provocata influens partibus More...


Cassius Felix, De Medicina, 77.1 Adams, p. 106

Praefocationem matricis sequitur subitus casus , uocis amputatio ut obmutescant , et apprehensio sensus , dentium confixio et stridor rapidus ita ut accessionis tempore una pars oris ad alteram partem conduci uideatur More...


Justinien, Digesta Iustiani, 24.1.24 Adams, p. 179

Si inter extraneos facta sit donatio et antequam per tempus legitimum dominium fuerit adquisitum , coierint More...