lemmas:tamen × tags:metaphore ×

9 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Sénèque le Père, Controuersiae / Controversiae, 1.2.22 Adams, p. 162

Nouimus , inquit , istam maritorum abstinentiam qui , etiamsi primam uirginibus timidis remisere noctem , uicinis tamen locis ludunt . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 6.2 Adams, p. 38

eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter eneruatos atque corruptos occultare mimine potuerunt More...


Juvénal, Saturae , 11.166-11.170 Adams, p. 142

narrare aliquem praesentibus ipsis , inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae ; maior tamen ista voluptas alterius sexus : magis ille extenditur , et mox auribus atque oculis concepta urina movetur . More...


Ausone, Epigrammata / Epigrammaton Liber, 79.6-79.8 Adams, p. 85

Crispa tamen cunetas exercet corpore in uno : deglubit , fellat , molitur per utramque cavernam , ne quid inexpertum frustra moritura relinquat . More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 8.3.44-8.3.45 Adams, p. 142

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus , ab hoc initium sit , quod vocatur , sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est ( ut ductare exercitus et patrare bella , apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus , si dis placet ; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium , tamen vitandam , quatenus verba honesta moribus More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 6.37.1-6.37.3 Adams, p. 149

Secti podicis usque ad umbilicum Nullas reliquias habet Charinus , Et prurit tamen usque ad umbilicum . More...


Priapées, Priapea, 73.3-73.4 Adams, p. 87

quae tamen exanimis nunc est et inutile lignum , utilis haec , aram si dederitis , erit . More...


Sénèque le Père, Controuersiae / Controversiae, 1.2.6 Adams, p. 158

Numquid hoc negas , conluctatam te tamen cum uiro , quem in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ? More...