137 résultats.
caudam antiqui ' penem ' vocabant , ex quo est propter similitudinem ' penicillus ; at hodie ' penis ' est in obscenis . ' at vero Piso ille Frugi in suis queritur adulescentis " peni deditos " esse . ' quod tu in epistula appellas suo nomine , ille tectius ' penem ; sed , quia multi , factum est tam obscenum quam id verbum , quo tu usus es . More...
Voluptas fragilis est , brevis , fastidio obiecta , quo avidius hausta est citius in contrarium recidens , cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat , in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat , res humilis , membrorum turpium aut vilium ministerio veniens , exitu foeda More...
Encolpius ad Gitonem ' crede mihi , frater , non intellego me virum esse , non sentio . funerata est illa pars corporis , qua quondam Achilles eram ' More...
Arrectum quotiens Marulla penem Pensavit digitis diuque {diuque} mensa est , Libras , scripula sextulasque {sextulasque} dicit ; Idem post opus et suas palaestras Loro cum similis iacet remisso , Quanto sit levior Marulla dicit . Non ergo est manus ista , sed statera . More...
necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...