lemmas:sum1 × tags:female ×

158 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

posita est , unco extrahere At si pes alter iuxta repertus est , alter retro cum corpore est , quicquid protractum , paulatim abscidendum est : et si clunes os vulvae urguere coeperunt , iterum retro repellendae sunt , conquisitusque {conquisitusque} pes eius adducendus . More...


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 10.5 Adams, p. 102

mortuum tibi filium doles , eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est ; in hanc legem erat satus , hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur . More...


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Ergo ex illa accepit , quia si non ex illa accepit , sine causa in illam descendit , maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae , id est spiritalis . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum ventrem eius duas manus inponere alteraque {alteraque} alteram premere ; quo fit , ut illud caput ad os volvae conpellatur ; idque {idque} eadem ratione , quae supra ( 5 ) posita est , unco extrahere At si pes alter iuxta repertus est , alter retro cum corpore est More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 8.55 Adams, p. 85

Archelaus auctor est , quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori , totidem annos esse aetatis ; varius certe numerus reperitur . More...


Mustio, Gynaecia, 203 Adams, p. 99

cum ergo curari coeperint , conponende sunt supine , patentibus scilicet pedibus , et si in pinnaculis inventa fuerit causa , extensis ipsis scalpello medietas dividenda est usque ad inanitatem . More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 15.47 Adams, p. 102

viam propter natus vitulus cui caput in crure esset ; secutaque {secutaque} haruspicum interpretatio , parari rerum humanarum aliud caput , sed non fore validum neque occultum , quia in utero repressum aut iter iuxta editum sit . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 3.5 Adams, p. 107

Prius inquirendum est necubi orificium matricis aut inclinatum sit aut conclusum . More...


Tertullien, Adversus Praxeam, 16 Adams, p. 105

Scilicet et haec nec de filio dei credenda fuisse , si scripta non essent , fortasse non credenda de patre , licet scripta , quem isti in vulvam Mariae deducunt , et in Pilati tribunal impenunt , et in monumento Ioseph reconcludunt . More...


Ovide, Metamorphoses, 9.285-9.289 Adams, p. 100

Namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum , tendebat gravitas uterum mihi , quodque {quodque} ferebam , tantum erat , ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iovem . More...


Mustio, Gynaecia, 203 Adams, p. 99

ex omnibus autem differentiis quas prediximus facillime curari possunt quae in pinnaculis causam habent vel membrano clausae sunt , siquidem durissime pulpae cum ingenti dificultate precidantur et moleste sanguinent , et si non sollicite fuerint curatae , cito renasci possint . More...


Sénèque, Octauia / Octavia, 368-375 Adams, p. 102

caedis moriens illa ministrum rogat infelix , utero dirum condat ut ensem : ' hic est , hic est fodiendus ' ait ' ferro , monstrum qui tale tulit post hanc vocem cum supremo mixtam gemitu animam tandem More...


Celse, De Medicina, 2.7 Adams, p. 100

Si mulieri inguen et febricula orta est , neque causa apparet , ulcus in vulva est . More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 28.8 Adams, p. 85

eiusdem cavernam sinistro lacerto alligatam , si quis mulierem prospiciat , amatorium esse tam praesens , ut ilico sequatur ; eiusdem loci pilorum cinerem ex oleo inlitum viris , qui sint probrosae More...


Cassius Felix, De Medicina, 79.1 Adams, p. 106

Hoc medicamentum conuenit , et ad omnia carcinomata matricis id est cancerosa , et ad alia dyscola id est difficilia ualde bonum probatur . More...


Tertullien, De Carne Christi, 23 Adams, p. 105

Haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est : Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino . More...


Sénèque, Hercules Oetaeus, 989-996 Adams, p. 102

maius eripui decus , quam in luce tribui , si tibi ignotum est nefas , a matre disce , seu tibi iugulo placet mersisse ferrum sive maternum libet invadere uterum , mater intrepidum tibi praebebit animum , non erit tantum scelus a te peractum : dextera sternar tua , sed mente nostra , natus Alcidae , times ? More...


Celse, De Medicina, 2.20 Adams, p. 100

ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est ; vinum dulce vel lene , passum , defrutum ; oleae , quae ex his duobus in altero utro servatae sunt ; vulvae , rostra , trunculique {trunculique} suum , omnis pinguis caro , omnis glutinosa , omne iecur . More...


Cicéron, de Diuinatione / de Divinatione / de Divinatione ad M. Brutum, 1.39 Adams, p. 100

Dionysii mater , eius qui Syracosiorum tyrannus fuit , ut scriptum apud Philistum est , et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum , cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret , somniavit se peperisse Satyriscum . More...