lemmas:sum1 × tags:aidoion ×

25 résultats.


Sénèque, de Beneficiis, 7.2.2 Adams, p. 56

Voluptas fragilis est , brevis , fastidio obiecta , quo avidius hausta est citius in contrarium recidens , cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat , in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat , res humilis , membrorum turpium aut vilium ministerio veniens , exitu foeda More...


Ovide, Fasti , 6.631-6.633 Adams, p. 56

hic inter cineres obsceni forma virilis aut fuit aut visa est , sed fuit illa magis , iussa foco captiva sedet More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 14.16 Adams, p. 56

Cum igitur sint multarum libidines rerum , tamen , cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur , non fere adsolet animo occurrere nisi illa , qua obscenae partes corporis excitantur . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 179 Adams, p. 53

eius memor est in libro Signorum Demetrius Apameus dicens , quod hoc in quodam uiderit sene atque in se ipsum manu operante nec quicquam tamen potuisse peragere , tensionem autem fuisse ueretri nimiam cum paruo dolore , ut cornu putaretur More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 5.12 Adams, p. 56

Agdestis iste , oro , cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus , ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore ? More...


Ovide, Remedia Amoris , 429-432 Adams, p. 56

Ille quod obscenas in aperto corpore partes Viderat , in cursu qui fuit , haesit amor : Ille quod a Veneris rebus surgente puella Vidit in inmundo signa pudenda toro . More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 5.27 Adams, p. 56

sed propudiosa corporum monstratur obscenitas obiectanturque {obiectanturque} partes illae quas pudor communis abscondere , quas naturalis uerecundiae lex iubet , quas inter aures castas sine uenia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis . More...


Celse, De Medicina, 6.18 Adams, p. 56

proxima sunt ea , quae ad partes obscenas pertinent More...


Celse, De Medicina, 5.28 Adams, p. 56

Pessima tamen in obscenis sunt maximeque {maximeque} ibi sanguinem fundunt . More...


Priapées, Priapea, 9.1 Adams, p. 56

Cur obscena mihi pars sit sine ueste , requiris : More...


Ovide, Fasti , 1.437-1.438 Adams, p. 56

at deus obscena nimium quoque parte paratus omnibus ad lunae lumina risus erat . More...


Végèce, De Arte Veterinaria sive de Mulomedicina, 1.61.1 Adams, p. 53

Item alium conteres et in anum inicies , in veretrum etiam quo mincturus est inseres : mox egeret lotium . More...


Minucius Felix, Octavius, 22.8 Adams, p. 56

aut cui testa sunt obscena demessa , quo modo deum violat qui hoc modo placat , cum si eunuchos deus vellet , posset procreare , non facere ? More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 11.1.103 Adams, p. 52

idem et ueretrum , quia uiri est tantum , siue quod ex eo uirus emittitur More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 31.16 Adams, p. 54

Ad ficos , qui in locis uerecundioribus nascuntur , de orbita rotae collige caluos lapides non praegrandes neque paruos et pone in foco , ut bene candescant , et lotio infantis eos extingue , postea de ipso lotio locum adsidue laua ita , ut frequenter mutes et lapides et lotium infantis ; tantum proderit , ut sectione et ferro opus non sit . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 1.27 Adams, p. 52

de ueretri hoc est naturae causatione More...


Végèce, De Arte Veterinaria sive de Mulomedicina, 1.46.1 Adams, p. 53

Si quod iumentum calculosum fuerit , haec signa monstrabit : torquetur , gemit , extendit se ad conatum mingendi , stillat veretrum eius guttis et urinam modicam mittit , ex pleno mingere non potest ; quod cotidie patitur . More...


Cicéron, Philippicae / Orationes Philippicae in M. Antonium, 2.19 Adams, p. 56

sed iam stupra et flagitia omittamus : sunt quaedam quae honeste non possum dicere More...


Ausone, Periochae / (Periochae Odyssiae), 6 Adams, p. 55

ut erat nudus , erupit , foliorum oppositu pudenda uelatus More...


Ovide, Metamorphoses, 13.479 Adams, p. 56

Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas , More...