lemmas:spiritus ×

16 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 9 Adams, p. 189

' ” Quibus ego auditis intentavi in oculos Ascylti manus et “ Quid dicis ” inquam “ muliebris patientiae scortum , cuius ne spiritus quidem purus est ? More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 102.23 Adams, p. 102

Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi , sed illi loco , in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare ; sic per hoc spatium , quod ab infantia More...


Celse, De Medicina, 5.25 Adams, p. 100

Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est , sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet , sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit , occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium : silis , acori More...


Tertullien, De Resurrectione Carnis, 16 Adams, p. 183

et tamen calicem , non dico uenenarium , in quem mors aliqua ructarit , sed frictricis uel archigalli uel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum , quaero , an minus damnes quam oscula ipsorum ? More...


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Oro vos , si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam , cur descendit in vulvam ? More...


Anonyme, De Lapsu virginis consecratae liber, 9.39 Adams, p. 198

manu percussus crudeli morte punitus est : quid de te arbitraris , perdite pariter et perditor , qui vas rationabile consecratum Christo , sanctificatum Spiritui sancto , impie temerasti , polluisti sacrilege , et tui propositi immemor , et judicii divini contempior ? More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Per virginem dicitis natum , non ex virgine , et in vulva , non ex vulva , quia et angelus in somnis ad Ioseph : Nam quod in ea natum est , inquit , de spiritu sancto est , non dixit ex ea . More...


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Oro vos , si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam , cur descendit in vulvam ? More...


Théodore Priscien, Euporiston, 2.25 Adams, p. 85

Pingui etenim et frigido flegmate angustiis cartillaginis pulmonibus adhaerente , cavernae vel meatus ibidem quibus naturaliter spiritus redditur et accipitur concluduntur , et ex hoc impedimento suspirium vel anhelitus molestissimus nascitur , ut sedendo magis quam iacendo respirent . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 15.23 Adams, p. 179

utrum possint angeli , cum spiritus sint , corporaliter coire cum feminis . More...


Filastre de Brescia, Diversarum hereseon liber, 33.4 Adams, p. 190

Tunc ergo tenebrae inruentes in spiritum genuerunt quattuor Aeonas , et isti quattuor genuerunt alios quattuor Aeonas . More...


Anonyme, De Lapsu virginis consecratae liber, 9.39 Adams, p. 198

nocte angeli manu percussus crudeli morte punitus est : quid de te arbitraris , perdite pariter et perditor , qui vas rationabile consecratum Christo , sanctificatum Spiritui sancto , impie temerasti , polluisti sacrilege , et tui propositi immemor , et judicii divini contempior ? More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 7.24 Adams, p. 198

sicut aliquando etiam ipsas uilissimas feminas earum , quas libidine quaesierunt , taedet paenitetque {paenitetque} turbarum : sic animam uilem factam et inmundis spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare , quibus contaminanda prosterneretur , sicut plurimum libuit , sic aliquando et piguit . More...


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Oro vos , si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam , cur descendit in vulvam ? More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Per virginem dicitis natum , non ex virgine , et in vulva , non ex vulva , quia et angelus in somnis ad Ioseph : Nam quod in ea natum est , inquit , de spiritu sancto est , non dixit ex More...