lemmas:secreto ×

3 résultats.


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...


Ammien Marcellin, Res Gestae , 28.1.28 Adams, p. 56

ne velamen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 7.21 Adams, p. 55

ut in eius honorem pudenda uirilia colerentur , non saltem aliquantum uerecundiore secreto , sed in propatulo exultante nequitia . More...