lemmas:scilicet ×

8 résultats.


Pomponius Porphyrion, Commentum in Horati Carmina, 3.6.29 Adams, p. 204

Scilicet facere non permittente tantum marito , sed etiam iubente . More...


Tertullien, Adversus Praxeam, 16 Adams, p. 105

Scilicet et haec nec de filio dei credenda fuisse , si scripta non essent , fortasse non credenda de patre , licet scripta , quem isti in vulvam Mariae deducunt , et in Pilati tribunal impenunt , et in monumento Ioseph reconcludunt . More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 10.63 Adams, p. 179

homini tantum primi coitus paenitentia , augurium scilicet vitae a paenitenda origine . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Perse, Saturae / Satires, 1.15-1.18 Adams, p. 142

scilicet haec populo pexusque {pexusque} togaque {togaque} recenti et natalicia tandem cum sardonyche albus sede leges celsa , liquido cum plasmate guttur mobile conlueris , patranti fractus ocello . More...


Tertullien, Adversus Praxeam, 16 Adams, p. 105

et aenigmate scilicet et haec , nec de filio dei credenda fuissent , si scripta non essent , fortasse non credenda de patre , licet scripta , quem isti in uuluam Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt . More...


Mustio, Gynaecia, 203 Adams, p. 99

cum ergo curari coeperint , conponende sunt supine , patentibus scilicet pedibus , et si in pinnaculis inventa fuerit causa , extensis ipsis scalpello medietas dividenda est usque ad inanitatem . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, IV.7 Adams, p. 188

erunt praeterea praecauenda magis , quae passionem ualeant refricare , ut frigus , indigestio , libido , uel quae inflare ualeant , cum sumuntur , item frigida plurimo scilicet tempore . More...