lemmas:res × tags:metaphore ×

12 résultats.


Priapées, Priapea, 10.7-10.8 Adams, p. 14

nimirum tibi salsa res uidetur adstans inguinibus columna nostris . More...


Cicéron, nan, 16.2 Adams, p. 38

Qui tribunus plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis — qui enim in eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis , sororiis stupris , omni inaudita libidine exsanguis ? More...


Apulée, Metamorphoses, 9.5 Adams, p. 158

ac dum Veneris colluctationibus securius operantur , maritus ignarus rerum ac nihil etiam tum tale suspicans improvisus hospitium repetit . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, book.33.72 Adams, p. 144

Veretra ut auctiora uideantur , panacis radix in uino bono triduo maceratur , cumque {cumque} coeundum est , femori inligatur ; re peracta in uino reposita isdem usibus reseruatur . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Iulius Valerius Alexander Polemus, Res Gestae Alexandri Macedonis, 1.8 Adams, p. 88

Quod enim signari vidisti virginal feminae , fidem rei visae testatur - consignatio enim fides est atque veritas - , ex quo praenosti quod illa conceperit : nemo enim vas vacuum consignaverit . More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 3.8 Adams, p. 161

nisi ut per coitus et conubia corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innouatione duraret ? More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 9.5 Adams, p. 143

Patratio enim est rei veneriae consummatio . More...


Priapées, Priapea, 15.4-15.7 Adams, p. 146

dicat forsitan haec sibi ipse : ' nemo hic inter frutices loco remoto percisum sciet esse me ' , sed errat : magnis testibus ista res agetur . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 9.21.3-9.21.4 Adams, p. 154

Dic , uter ex istis melius rem gesserit , Aucte : Artemidorus amat , Calliodorus arat . More...


Juvénal, Saturae , 9.41-9.42 Adams, p. 157

numera sestertia quinque omnibus in rebus : numerentur deinde labores More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 12.96.8-12.96.10 Adams, p. 113

' Non eadem res est : Chiam volo , nolo mariscam : Ne dubites quae sit Chia , marisca tua est . More...