8 résultats.
ex calida et oleo confecta sessio , quam Greci encathismata vocant , vel ex fenugreci seminis succo ac lini seminis vel radicis malve usualis aut agrestis decoctione , et distentis fibris veretri feminini eodem oleo interiora foveantur , aut supradictorum decoctione admixta , atque ita molli lana hiisdem liquoribus expressa partes contegantur , et soluto turbore ora ex aqua calida colluantur More...
Ad fistulas uulnerum in ano uel quae nascuntur in locis uerecundioribus terrae mali radix contusa et fistulae inserta aut in puluerem redacta et cum uino uetere inspersa ita prodest , ut celeriter expurget , solidet et ad omnem sanitatem perducat , sine qua nec medici huiusmodi causas curare possunt . More...
Omne ulcus in omni parte corporis sordidum , quod tum intellegi potest , cum candicat et quasi crustam coperductam albam habet , purgat mel per se adpositum uel iris arida contusa [ et ] cum melle . Eadem ratione et terrae mali et panacis radix adposita purgat sordida ulcera uel in uerendis uel quoquo loci fuerint . More...
Veretra ut auctiora uideantur , panacis radix in uino bono triduo maceratur , cumque {cumque} coeundum est , femori inligatur ; re peracta in uino reposita isdem usibus reseruatur . More...
si autem eruptione propria folliculus fuerit effusus , ut antequam fetus imminet evacuetur , atque siccatus faciat difficilem partum , erunt per clistere lenes iniciendi liquores in muliebrem sinum , et fenugreci aut seminis lini decoctio vel hivisci radicum . More...