lemmas:possum1 × tags:cunnus ×

14 résultats.


Mustio, Gynaecia, 203 Adams, p. 99

ex omnibus autem differentiis quas prediximus facillime curari possunt quae in pinnaculis causam habent vel membrano clausae sunt , siquidem durissime pulpae cum ingenti dificultate precidantur et moleste sanguinent , et si non sollicite fuerint curatae , cito renasci possint . More...


Priapées, Priapea, 77.5-77.6 Adams, p. 97

nunc misella landicae uix posse iurat ambulare prae fossis . More...


Apulée, Metamorphoses, 5.11 Adams, p. 102

genuina simplicitate proque {proque} animi tui teneritudine non potueris , certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas : nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium , si texeris nostra secreta silentio , divinum , si profanaveris , mortalem . More...


Ovide, Metamorphoses, 9.285-9.289 Adams, p. 100

Namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum , tendebat gravitas uterum mihi , quodque {quodque} ferebam , tantum erat , ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iovem . More...


Mustio, Gynaecia, 203 Adams, p. 99

si vero pinnaculis patentibus in medio sinu muliebri fuerit clusura , duo officia inpediuntur , ad communicationem viri et ad conceptum , siquidem hoc utcumque menstrua liquari possint per cavernam qua etiam et More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

Tum id agendum est , ut ante caput , deinde reliqua pars auferatur , quia fere maiore parte extracta caput in vacuam volvam prolabitur , extrahique {extrahique} sine summo periculo non potest . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Plaute, Truculentus , 511 Adams, p. 99

quid illi ex utero exitiost {exitiost} prius quam poterat ire in proelium ? More...


Ovide, Metamorphoses, 3.344-3.346 Adams, p. 100

Enixa est utero pulcherrima pleno infantem , nymphis iam tunc qui posset amari , Narcissumque {Narcissumque} vocat . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.124 Adams, p. 91

si vero sepius cadendo fuerit ulcerata et connaturata fibris feminini sinus , ut quidam memorant , adeserit , cum non recta linea partium discretio fieri possit More...


Cicéron, Epistulae ad Familiares , 9.22.2 Adams, p. 97

memini in senatu disertum consularem ita eloqui : ' hanc culpam maiorem an illam dicam ? ' potuit obscenius ? More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.124 Adams, p. 99

si vero sepius cadendo fuerit ulcerata et connaturata fibris feminini sinus , ut quidam memorant , adeserit , cum non recta linea partium discretio fieri possit , placet nobis causa salutis sic eam dimittere , siquidem plurimas mulieres sic More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.102 Adams, p. 99

in sella paritura est , obstetrix inferius sedeat in humiliori sella , ut possit ex superioribus partibus facile infantem adducere , immissoque {immissoque} digito circulato ductu os matricis aperiat atque fibras distendat . More...


Juvénal, Saturae , 6.124-6.132 Adams, p. 103

, excepit blanda intrantis atque aera poposcit ; mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit , et quod potuit tamen ultima cellam clausit , adhuc ardens rigidae tentigine {tentigine} volvae , et lassata viris necdum satiata recessit , obscurisque {obscurisque} genis turpis fumoque {fumoque} lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem . More...