24 résultats.
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...
Hic demum , hippomanes vero quod nomine dicunt pastores , lentum destillat ab inguine virus , More...
ad mulieris nomen properauit Europa : expugnator pudicitiae idem esse iactatur . More...
nec ei cedit Modestus inventione , nam , quia caelo Saturnus genitalia absciderit , hoc nomine appellatos , qui uxore careant , ait ; Aelius pituitam , quia petat vitam . More...
caudam antiqui ' penem ' vocabant , ex quo est propter similitudinem ' penicillus ; at hodie ' penis ' est in obscenis . ' at vero Piso ille Frugi in suis queritur adulescentis " peni deditos " esse . ' quod tu in epistula appellas suo nomine , ille tectius ' penem ; sed , quia multi , factum est tam obscenum quam id verbum , quo tu usus es . More...