lemmas:natura × tags:cunnus ×

13 résultats.


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.82 Adams, p. 99

Ypocrates denique cum corruptiva dari medicamina prohibet , libro quem De puerili natura conscripsit discretionis causa iussit feminas suo saltu naticarum fibras pari plantarum percussu pultare . More...


Sénèque, Oedipus, 367-372 Adams, p. 102

non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet , non laeva cordi regio , non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus : natura versa est , nulla lex utero manet , scrutemur , unde tantus hic extis rigor . More...


Cicéron, de Natura Deorum / De Deorum Natura, 2.128 Adams, p. 100

mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines , cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque {eoque} saeptum fingit animal ; quod cum ex utero elapsum excidit , in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit , eaque {eaque} quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 9.5 Adams, p. 96

quia muliebrem naturam veteres spurium vocabant ; velut , hoc est seminis ; non patris nomine . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.23 Adams, p. 91

hoc officium nature Soranus diffinit sanguinem vel liquorem naturaliter statutis temporibus defluentem per matricem et ex feminino sinu aliquando . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Sénèque, Agamemnon, 32-36 Adams, p. 102

ergo ut per omnis liberos irem parens , coacta fatis gnata fert uterum gravem , me patre dignum , versa natura est retro : avo parentem , pro nefas , patri virum , gnatis nepotes miscui — nocti diem . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.4.10 Adams, p. 82

Nam et nostrae mulieres , maxime nutrices , naturam qua feminae sunt in virginibus appellant porcum , et Graecae choeron , significantes esse dignum insigne nuptiarum . More...


Lucain, Bellum Ciuile / Bellum Civile /Pharsalia, 1.587-1.591 Adams, p. 100

, venasque {venasque} calentes Fibrarum , et monitus volitantis in aere pennae , Monstra iubet primum , nullo quae semine discors Protulerat natura , rapi , sterilique {sterilique} nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 5.222-5.227 Adams, p. 100

tum porro puer , ut saevis proiectus ab undis navita , nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio , cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit , vagituque {vagituque} locum lugubri complet , ut aequumst {aequumst} cui tantum in vita restet transire malorum . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

Sed ante omnia vulvae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac re quoque facile cognoscitur . More...


Macrobe, Saturnalia, 7.9 Adams, p. 85

Sed quia necessarius animali est , locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis : cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet . More...


Stace, Siluae / Silvae, 1.2.268-1.2.273 Adams, p. 100

acceleret partu decimum bona Cynthia mensem , sed parcat Lucina precor : tuque {tuque} ipse parenti parce , puer , ne mollem uterum , ne stantia laedas pectora ; cumque {cumque} tuos tacito natura recessu formarit vultus , multum de patre decoris , plus de matre feras , at tu , pulcherrima forma More...