lemmas:nascor × tags:female ×

21 résultats.


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 10.5 Adams, p. 102

mortuum tibi filium doles , eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est ; in hanc legem erat satus , hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.1.19 Adams, p. 101

dicuntur agni cordi , qui post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis intimis * * * vocant chorion , a quo cordi appellati . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.114 Adams, p. 99

Nascitur thimus aliquando in fibris , aliquando in ipso interiori sinu , aliquando in matricis osculo sive collo . More...


Cicéron, de Natura Deorum / De Deorum Natura, 2.128 Adams, p. 100

mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines , cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque {eoque} saeptum fingit animal ; quod cum ex utero elapsum excidit , in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit , eaque {eaque} quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.68 Adams, p. 91

aut vicina passione possessa , ut emorroidis , et collectionibus in podice constitutis aut in sinu muliebri , quo nascentis transsitus impedimento tardetur , aut vesica lapide obstrusa vel oppresso longaone stercorum retentione . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.114 Adams, p. 99

Nascitur thimus aliquando in fibris , aliquando in ipso interiori sinu , aliquando in matricis osculo sive collo . More...


Sénèque, Hercules Oetaeus, 1795-1796 Adams, p. 102

fecit hic natus mihi uterum timendum . More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Per virginem dicitis natum , non ex virgine , et in vulva , non ex vulva , quia et angelus in somnis ad Ioseph : Nam quod in ea natum est , inquit , de spiritu sancto est , non dixit ex ea . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 2.25 Adams, p. 85

Pingui etenim et frigido flegmate angustiis cartillaginis pulmonibus adhaerente , cavernae vel meatus ibidem quibus naturaliter spiritus redditur et accipitur concluduntur , et ex hoc impedimento suspirium vel anhelitus molestissimus nascitur , ut sedendo magis quam iacendo respirent . More...


Celse, De Medicina, 1.9 Adams, p. 100

Frigus inimicum est seni , tenui , vulneri , praecordiis , intestinis , vesicae , auribus , coxis , scapulis , naturalibus , ossibus , dentibus , nervis , vulvae , cerebro : idem summam cutem facit pallidam , aridam , duram , nigram ; ex hoc horrores , tremoresque {tremoresque} nascuntur . More...


Macrobe, Saturnalia, 7.9 Adams, p. 85

De his ergo cavernis quas ventres cerebri nostra vocavit antiquitas nascuntur nervorum septem συζυγίαι . More...


Celse, De Medicina, 4.27 Adams, p. 100

27 Ex vulva quoque feminis vehemens malum nascitur proximeque {proximeque} ab stomacho vel adficitur haec vel corpus adficit . More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 12.2 Adams, p. 104

Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque {maturisque} ad nascendum viribus pollent , odiunt temporum moras ; itaque oneratam foetibus vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant : effundit illa partum , seu potius dimittit , dolore cogente . More...


Tertullien, Adversus Marcionem, 5.19 Adams, p. 105

cuius ingeniis tam longe abest ueritas nostra , ut et iram dei excitare formidet et omnia ilium ex nihilo protulisse confidat et carnem eandem restituturum repromittat , et Christum ex uulua uirginis natum non erubescat , ridentibus philosophis , et haereticis et ethnicis ipsis . More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 15.47 Adams, p. 102

viam propter natus vitulus cui caput in crure esset ; secutaque {secutaque} haruspicum interpretatio , parari rerum humanarum aliud caput , sed non fore validum neque occultum , quia in utero repressum aut iter iuxta editum sit . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.10 Adams, p. 91

etenim in anterioribus vesice colla sita nascuntur , et sunt toto sinu muliebri distenta , collo tamen matricis secreta . More...


Mustio, Gynaecia, 197 Adams, p. 99

clavuli vero nascuntur et in pinnaculis et in sinu muliebri et in orificio vel in collo matricis . More...


Sénèque le Père, Suasoriae , 4.1 Adams, p. 102

nouae oportet sortis is sit qui iubente deo canat , non eodem contentus utero quo inprudentes nascimur : quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei . More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Per virginem dicitis natum , non ex virgine , et in vulva , non ex vulva , quia et angelus in somnis ad Ioseph : Nam quod in ea natum est , inquit , de spiritu sancto est , non dixit ex More...