lemmas:magis2 × tags:metaphore ×

8 résultats.


Juvénal, Saturae , 11.166-11.170 Adams, p. 142

narrare aliquem praesentibus ipsis , inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae ; maior tamen ista voluptas alterius sexus : magis ille extenditur , et mox auribus atque oculis concepta urina movetur . More...


Histoire Auguste, Helius / Aelius Verius, 9.3 Adams, p. 43

prodebatur autem per eos maxime , qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos et maioris peculii opponi . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 2.72.2-2.72.6 Adams, p. 146

— Os tibi percisum quanto non ipse Latinus Vilia Panniculi percutit ora sono : Quodque {Quodque} magis mirum est , auctorem criminis huius Caecilium tota rumor in urbe sonat . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Histoire Auguste, Elagabali Vita / Antoninus Heliogabalus/ Antoninus Elagabulus / , 9 Adams, p. 42

et Heliogabalus et ludibrium publicum diceretur , nomen autem Antonini pollueret , in quod invaserat , prodebatur autem per eos maxime , qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos et maioris peculii opponi . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.4.10 Adams, p. 82

Nam et nostrae mulieres , maxime nutrices , naturam qua feminae sunt in virginibus appellant porcum , et Graecae choeron , significantes esse dignum insigne nuptiarum . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 2.25 Adams, p. 85

Pingui etenim et frigido flegmate angustiis cartillaginis pulmonibus adhaerente , cavernae vel meatus ibidem quibus naturaliter spiritus redditur et accipitur concluduntur , et ex hoc impedimento suspirium vel anhelitus molestissimus nascitur , ut sedendo magis quam iacendo respirent . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 4.48.3-4.48.4 Adams, p. 146

an magis illud Fles , quod percidi , Papyle , desieris ? More...