lemmas:iubeo × tags:composite ×

2 résultats.


Cicéron, de Domo sua / Oratio de Domo Sua / pro Domo Sua, 83 Adams, p. 191

latitat omnino , sed , si requiri iusseris , invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso . More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...