lemmas:iam ×

94 résultats.


Plaute, Truculentus , 678 Adams, p. 173

vel amare possum vel iam scortum ducere . More...


Apulée, Apologia / De Magia, 85 Adams, p. 102

uipera , ut audio , exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur : at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Virgile, Aeneis / Aeneid, 2.254-2.259 Adams, p. 100

et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat a Tenedo tacitae per amica silentia lunae litora nota petens , flammas cum regia puppis extulerat , fatisque {fatisque} deum defensus iniquis inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon . More...


Properce, Elegiae, 2.15.21-2.15.22 Adams, p. 162

necdum inclinatae prohibent te ludere mammae : viderit haec , si quam iam peperisse pudet . More...


Priapées, Priapea, 75.12-75.20 Adams, p. 149

Cererem nurus frequentant , raptam Cyzicos ostreosa diuam , formosam uenerem Gnidos Paphosque {Paphosque} ; Quod sim iam senior meumque {meumque} canis Cum barba caput albicet capillis : Deprensos ego perforare possum Tithonum Priamumque {Priamumque} Nestoremque {Nestoremque} . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 1.21 Adams, p. 188

A lavacris vero , a foci vel solis calore vel aeris frigore , clamore , vinolentia , usu venerio , iracundia custodiantur , necubi quod iam aut collectum aut glutinatum est os , his occasionibus resolvatur . More...


Priapées, Priapea, 52.3-52.5 Adams, p. 89

iam primum stator hic libidinosus alternis et eundo et exeundo porta te faciet patentiorem . More...


Cicéron, Philippicae / Orationes Philippicae in M. Antonium, 2.19 Adams, p. 56

sed iam stupra et flagitia omittamus : sunt quaedam quae honeste non possum dicere More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.46.1-11.46.4 Adams, p. 30

Iam nisi per somnum non arrigis et tibi , Mevi , Incipit in medios meiere verpa pedes , Truditur et digitis pannucea mentula lassis Nec levat extinctum sollicitata caput . More...


Plaute, Persa, 127-128 Adams, p. 196

Iam nolo argentum : filiam utendam tuam mihi da . More...


Ovide, Metamorphoses, 10.495-10.498 Adams, p. 100

Iamque {Iamque} gravem crescens uterum perstrinxerat arbor pectoraque {pectoraque} obruerat collumque {collumque} operire parabat , non tulit illa moram venientique {venientique} obvia ligno subsedit mersitque {mersitque} suos in cortice vultus . More...


Vulgate, Nombres, 12.12 Adams, p. 105

ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra . More...


Ovide, Metamorphoses, 3.344-3.346 Adams, p. 100

Enixa est utero pulcherrima pleno infantem , nymphis iam tunc qui posset amari , Narcissumque {Narcissumque} vocat . More...


Virgile, Aeneis / Aeneid, 4.171-4.172 Adams, p. 160

nec iam furtivum Dido meditatur amorem : coniugium vocat ; hoc praetexit nomine culpam . More...


Minucius Felix, Octavius, 25.3 Adams, p. 200

iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit , uiolauit , inlusit , More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 124.8 Adams, p. 102

Si quis diceret illum in materno utero latentem , sexus quoque incerti , tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse , aperte videretur errare . More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 14.31 Adams, p. 200

iam primum uxor eius Boudicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt : More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 15.23 Adams, p. 102

iam senatus uterum Poppaeae commendaverat dis votaque {votaque} publice susceperat , quae multiplicata exolutaque {exolutaque} . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.88.1-11.88.2 Adams, p. 123

Multis iam , Lupe , posse se diebus Pedicare negat Charisianus . More...