lemmas:genitalis × tags:composite ×

13 résultats.


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 33.49 Adams, p. 58

Natura genitalis maior et solidior uidebitur More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Columelle, de Re Rustica, 6.36.2 Adams, p. 58

Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina , tum etiam concepta diutius in partum adolescunt More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.176 Adams, p. 40

Sequitur autem aegrotantes uehemens genitalium tentigo cum dolore atque incendio cum quodam pruritu immodico in ueneriam libidinem cogente , mentis alienatio , pulsus densitas , anhelatio crebra atque celerrima , desponsio , uigiliae , hallucinatio , sitis , cibi fastidium et difficilis urinae egestio , ita ut plerumque stercorum abstentio fiat , quibusdam etiam febres ; More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.182 Adams, p. 188

at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . More...


Virgile, Georgica, 3.135-3.136 Adams, p. 83

nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis , More...


Ovide, Amores , 2.3.3 Adams, p. 69

Qui primus pueris genitalia membra recidit , More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 45

Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem . uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus , item , ut alii dicunt , ab herbae uirtute , quam satyrion uocant , hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium More...


Columelle, de Re Rustica, 6.26.2 Adams, p. 69

quod ex illis genitales partes dependunt . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 4.1042-4.1044 Adams, p. 57

per membra atque artus decedit corpore toto , in loca conveniens nervorum certa cietque {cietque} continuo partis genitalis corporis ipsas . More...


Columelle, de Re Rustica, 7.3.16 Adams, p. 58

cum transversus haeret locis genitalibus More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.182 Adams, p. 41

necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...


Pomponius Porphyrion, Commentum in Horati Sermones, 1.5.100 Adams, p. 45

Vrbanissimum nomen Iudaeo inposuit ‘ Apellan ’ dicens , quasi quod pellem in parte genitali Iudaei non habeant . More...