lemmas:exspecto ×

8 résultats.


Juvénal, Saturae , 6.370-6.373 Adams, p. 68

ergo expectatos ac iussos crescere primum testiculos , postquam coeperunt esse bilibres , tonsoris damno tantum rapit Heliodorus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.21.1-11.21.5 Adams, p. 110

Lydia tam laxa est , equitis quam culus aheni , Quam celer arguto qui sonat aere trochus , Quam rota transmisso totiens inpacta petauro , Quam vetus a crassa calceus udus aqua , Quam quae rara vagos expectant More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.4.7 Adams, p. 206

neque minores admittendae quam anniculae ; melius viginti menses expectare , ut bimae pariant . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Phèdre, Fabulae / Fabulae Aesopiae, 4.18.35-4.18.36 Adams, p. 110

Ita nunc legatos exspectant et posteri Novum et venire qui videt culum olfacit . More...


Juvénal, Saturae , 6.273-6.278 Adams, p. 140

lacrimis semperque {semperque} paratis in statione sua atque expectantibus illam , quo iubeat manare modo ; tu credis amorem , tu tibi tunc , uruca , places fletumque {fletumque} labellis exorbes , quae scripta et quot lecture tabellas , si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae ! More...


Horace, Sermones / Saturae, 1.5.83-1.5.84 Adams, p. 46

ad mediam noctem exspecto ; somnus tamen aufert intentum Veneri More...


Anonyme, De Lapsu virginis consecratae liber, 4.15 Adams, p. 198

Non fratres tui , non sorores hoc ex te dedecus exspectabant , quos omnes quasi uno gladio tui sceleris graviter sauciasti . More...