lemmas:etiam × tags:cunnus ×

13 résultats.


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo volvae et vis nervorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur , cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Apulée, Metamorphoses, 1.14 Adams, p. 102

At ego ut eram etiam nunc humi proiectus , inanimis , nudus et frigidus et lotio perlitus , quasi recens utero matris editus , immo vero semimortuus , verum etiam ipse mihi supervivens et postumus , vel certe destinatae iam cruci candidatus , Quid inquam De me fiet , ubi iste More...


Mustio, Gynaecia, 203 Adams, p. 99

aut enim in pinnaculis quidem a foris sibi coerentibus cluduntur , aut ipsis quidem patentibus medio sinu muliebri pulpa vel membranum innascitur , aut hoc etiam sinu patente orificium matricis cluditur , ita ut More...


Sénèque, De consolatione ad Helviam/ Ad Helviam Matrem de Consolatione (Dialogorum Liber XII), 16.3-16.4 Adams, p. 102

periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae , quasi exprobraret aetatem , puduit , numquam more aliarum , quibus omnis commendatio ex forma petitur , tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus , nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti ; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti ; numquam tibi placuit vestis , quae nihil amplius nudaret More...


Mustio, Gynaecia, 203 Adams, p. 99

si vero pinnaculis patentibus in medio sinu muliebri fuerit clusura , duo officia inpediuntur , ad communicationem viri et ad conceptum , siquidem hoc utcumque menstrua liquari possint per cavernam qua etiam et More...


Tertullien, De Anima, 27 Adams, p. 84

etiam unita pariter effluant pariterque {pariterque} insinuata sulco et aruo suo pariter hominem ex utraque substantia effruticent More...


Virgile, Aeneis / Aeneid, 7.496-7.499 Adams, p. 100

Ipse etiam , eximiae laudis succensus amore , Ascanius curvo direxit spicula cornu ; nec dextrae erranti deus afuit , actaque {actaque} multo perque {perque} uterum sonitu perque {perque} ilia venit harundo . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.113 Adams, p. 91

Apollonius vero et Sostratus et Filoxenus asseverant quamdam carnem emergentem in osculo matricis femininum sepius implere sinum , aliquando etiam in exteriora progredi in similitudinem caude . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.103 Adams, p. 91

aliquando etiam per muliebrem sinum sanies excluditur , aliquando intestina irrumpens vel veniens per longaonem mixta stercoribus egreditur More...


Celse, De Medicina, 6.18 Adams, p. 100

Tertium aut vitium ora venarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia , quae saepe sanguinem fundunt : haemorrhoidas Graeci vocant ; idque {idque} etiam in ore volvae feminarum incidere consuevit . More...


Mustio, Gynaecia, 201 Adams, p. 99

adseveratur etiam quod frequenti casu vulnerata aut in sinu muliebri coerere solet aut in pinnaculis ipsis conglutinare . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.56 Adams, p. 91

tunc etiam si muliebris sinus semine fuerit humectatus admodum parvo , aut plurimo liquore magis quam semine . More...