11 résultats.
prodebatur autem per eos maxime , qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos et maioris peculii opponi . More...
Farina lini seminis uel farina erui uel lenticula decocta et ex melle adposita suppurationes et pustulas ulcerum sanat , etiam genitalibus laborantibus bene adicitur . More...
Ad ficos , qui in locis uerecundioribus nascuntur , de orbita rotae collige caluos lapides non praegrandes neque paruos et pone in foco , ut bene candescant , et lotio infantis eos extingue , postea de ipso lotio locum adsidue laua ita , ut frequenter mutes et lapides et lotium infantis ; tantum proderit , ut sectione et ferro opus non sit . More...
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...