lemmas:audio × tags:mentula ×

3 résultats.


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 5.14 Adams, p. 53

nos auemus a nobis quid de diis dignum uel audire uel discere , at uero uos nobis mammarum expromitis exsectiones , amputationes uirilium ueretrorum , iras sanguinem furias , interitus uirginum uoluntarios et ex sanguine mortuorum flores atque arbores procreatas . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 9.33.1-9.33.2 Adams, p. 9

Audieris in quo , Flacce , balneo plausum , Maronis illic esse mentulam scito . More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...