lemmas:aetas ×

14 résultats.


Sénèque, De consolatione ad Helviam/ Ad Helviam Matrem de Consolatione (Dialogorum Liber XII), 16.3-16.4 Adams, p. 102

periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae , quasi exprobraret aetatem , puduit , numquam more aliarum , quibus omnis commendatio ex forma petitur , tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus , nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti ; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti ; numquam tibi placuit vestis , quae nihil amplius nudaret More...


Théodore Priscien, Euporiston, 3.6 Adams, p. 107

Sed quoniam aut matricis vitio aut aetatis impossibilitate , sub qua causa praepropere frequenter partus evenit , feminae periclitantur , expedit praegnantibus in vitae discrimine constitutis sub unius partus saepe iactura salutem mercari certissimam More...


Tertullien, ad Nationes, 1.16 Adams, p. 190

a libidine temperatis quocunque loco , domi aut peregre , ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat , quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent , quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Cicéron, pro Caelio / Oratio pro M. Caelio, 28 Adams, p. 162

datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati , et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates . More...


Virgile, Georgica, 3.60-3.61 Adams, p. 160

Aetas Lucinam iustosque {iustosque} pati hymenaeos desinit ante decem , post quattuor incipit annos More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 8.55 Adams, p. 85

Archelaus auctor est , quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori , totidem annos esse aetatis ; varius certe numerus reperitur . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 2.11 Adams, p. 188

Quibus vero aut aetatis vergentis defectione aut morbis locis residentibus veluti partes frigantes usus venerii officium pernegarint , tunc ita contrario his adiutoriis famulabor . More...


Ambroise, Expositio Evangelii Secundum Lucam, Libri X, 1.43 Adams, p. 157

senes enim ab ipsa concluduntur aetate et iusto intemperantiae pudore reuocantur facere opera nuptiarum . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 5.845-5.848 Adams, p. 203

cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat , ne quiquam , quoniam natura absterruit auctum nec potuere cupitum aetatis tangere florem nec reperire cibum nec iungi per Veneris res . More...


Tite-Live, Ab Urbe Condita / ab Vrbe Condita , 26.49.12 Adams, p. 198

alia me cura aetatem harum intuentem — nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum — stimulat . More...


Hilaire, S. Hilarii Epistola seu Libellus cum praefatione et dissertationibus, 12 Adams, p. 198

Custodiendum , et observandum , ne in caeteris aetatibus corrumpantur . More...


Valerius Flaccus, Argonautica, 2.322-2.325 Adams, p. 100

demus ' ait , ' fatis haec , credite , puppis advenit et levior Lemno deus aequore flexit huc Minyas ; Venus ipsa volens dat corpora iungi , dum vires utero maternaque {maternaque} sufficit aetas . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.176 Adams, p. 188

hortatur etenim in usum uenerium prouocans aetatis uigor . More...