3 résultats.
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...
lenonum ancillas posita Saufeia corona provocat ac tollit pendentis praemia coxae ; ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat : palma inter dominas , virtus natalibus aequa , nil ibi per ludum simulabitur , omnia fient ad verum , quibus incendi iam frigidus aevo Laomedontiades et Nestoris hirnea More...