bibliography:adams × lemmas:usus ×

56 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.93 Adams, p. 99

tunc distentis fibris sinus feminini ex utraque ministrorum officio , manus sinistra inhiciatur : est enim in hoc usu dextre preponenda facilitatis atque munde operationis causa . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 1.21 Adams, p. 188

A lavacris vero , a foci vel solis calore vel aeris frigore , clamore , vinolentia , usu venerio , iracundia custodiantur , necubi quod iam aut collectum aut glutinatum est os , his occasionibus resolvatur . More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725 Adams, p. 166

Sed neque tu dominam velis maioribus usus More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725-2.728 Adams, p. 144

Sed neque tu dominam velis maioribus usus Desere , nec cursus anteat illa tuos ; Ad metam properate simul : tum plena voluptas , Cum pariter victi femina virque {virque} iacent . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.182 Adams, p. 188

at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . More...


Virgile, Georgica, 3.135-3.136 Adams, p. 83

nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis , More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.177 Adams, p. 188

Initio autem se leuiter putant releuatos ex usu uenerio atque seminis iactu , sed paulo post uehementer extenduntur . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, I.5 Adams, p. 188

dehinc etiamsi amor fuerit acquisitus , quid magis probemus , erit incertum , utrumne prohibendus sit usus uenerius an admittendus . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 45

Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem . uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus , item , ut alii dicunt , ab herbae uirtute , quam satyrion uocant , hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium More...


Mustio, Gynaecia, 158 Adams, p. 188

et inde semen ipsius tenue est et aquatum aut valde frigidum aut plus a iusto calidum et corruptum , aut luxuria sua frequenti usu venerio enervatus sit et sine viribus . More...


Servius, In Vergilii Aeneidos Libros , 2.604 Adams, p. 188

est etiam theologica ratio , quia ignorantes usum Venerium videre dicuntur et numina More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, I.4 Adams, p. 188

inquiunt , tertio minus singulis mensibus offerenda , tunc capitis diuisuram accuratam , quam chiasmum , dehinc scarosin uel medicamine siue ignis ustura , item terebrationem testae uel arteriotomiam uel usum uenerium aut e contrario eunuchismum faciendum probantes . More...


Servius, In Vergilii Aeneidos Libros , 5.801 Adams, p. 188

omnes vires usu venerio debilitantur More...


Tibulle, Elegiae, 1.9.55 Adams, p. 195

Et cum furtivo iuvenem lassaverit usu More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.37 Adams, p. 188

etenim usu venerio depuellationis tempore materia provocata influens partibus More...


Théodore Priscien, Euporiston, 2.11 Adams, p. 188

Quibus vero aut aetatis vergentis defectione aut morbis locis residentibus veluti partes frigantes usus venerii officium pernegarint , tunc ita contrario his adiutoriis famulabor . More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 12.1 Adams, p. 188

Etenim animal in usu Venerio formas extrinsecus intus transmittit , eorumque {eorumque} satiata typis rapit species eorum in propriam qualitatem . More...


Valère Maxime, Facta et Dicta Memorabilia, 9.12.8 Adams, p. 188

Cornelius enim Gallus praetorius et T. Etereius , eques Romanus , inter usum ueneris absumpti sunt . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 2.87 Adams, p. 188

fit autem ex uariis antecedentibus causis , ut ceterae passiones , magis tamen profunda perfrictione aut uinolentia aut usu uenerio , plurimo nimis potu , indigestione continua aut percussu uehementi aut ponderis magni subuectione uel cursu uehementi . More...