bibliography:adams × lemmas:terra ×

14 résultats.


Valerius Flaccus, Argonautica, 2.422-2.424 Adams, p. 100

i , memor i terrae , quae vos amplexa quieto prima sinu , refer et domitis a Colchidos oris vela per hunc utero quem linquis Iasona nostro . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 31.23 Adams, p. 54

Ad fistulas uulnerum in ano uel quae nascuntur in locis uerecundioribus terrae mali radix contusa et fistulae inserta aut in puluerem redacta et cum uino uetere inspersa ita prodest , ut celeriter expurget , solidet et ad omnem sanitatem perducat , sine qua nec medici huiusmodi causas curare possunt . More...


Vulgate, Génèse, 34.2 Adams, p. 177

quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem More...


Végèce, De Arte Veterinaria sive de Mulomedicina, 1.33 Adams, p. 59

Si autem aestate febrire coeperit , totum sudabit , sataget salientibus venis , naturam mincturo similis demittet ad terram , transverse ambulabit . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 33.3 Adams, p. 40

Omne ulcus in omni parte corporis sordidum , quod tum intellegi potest , cum candicat et quasi crustam coperductam albam habet , purgat mel per se adpositum uel iris arida contusa [ et ] cum melle . Eadem ratione et terrae mali et panacis radix adposita purgat sordida ulcera uel in uerendis uel quoquo loci fuerint . More...


Ovide, Metamorphoses, 10.477-10.481 Adams, p. 100

: latosque {latosque} vagata per agros palmiferos Arabas Panchaeaque {Panchaeaque} rura reliquit ; perque {perque} novem erravit redeuntis cornua lunae , cum tandem terra requievit fessa Sabaea ; vixque {vixque} uteri portabat onus . More...


Juvénal, Saturae , 4.9-4.10 Adams, p. 177

incestus , cum quo nuper vittata iacebat sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Vulgate, Proverbes, 30.16 Adams, p. 105

infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit . More...


Vulgate, Exode, 13.15 Adams, p. 105

nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo . More...


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 20.3 Adams, p. 56

Video istic cruces non unius quidem generis sed aliter ab aliis fabricatas : capite quidam conversos in terram suspendere , alii per obscena stipitem egerunt , alii brachia patibulo explicuerunt ; More...


Cicéron, in Pisonem / Oratio in Pisonem, fr14 Adams, p. 100

te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo , non hominem effuderit . More...


Silius Italicus, Punica, 6.501-6.503 Adams, p. 100

hoc unum , coniunx , uteri per pignora nostri unum oro : liceat tecum {tecum} quoscumque ferentem terrarum pelagique {pelagique} pati caelique {caelique} labores . More...


Lucain, Bellum Ciuile / Bellum Civile /Pharsalia, 9.773-9.776 Adams, p. 100

Dissiluit stringens uterum membrana , fluuntque {fluuntque} Viscera : nec , quantum toto de corpore debet , Effluit in terras : saevum sed membra venenum Decoquit ; in minimum mox contrahit omnia virus More...