bibliography:adams × lemmas:sum1 × tags:metaphore ×

144 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Celse, De Medicina, 7.27 Adams, p. 114

2I ) , subesse videbitur , quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur , in anum quoque danda plumbea fistula est ; extentisque {extentisque} cruribus femina talique {talique} inter se deligandi sunt , donec , qualis futura est , cicatrix sit . More...


Celse, De Medicina, 7.27 Adams, p. 114

Quod si fistulae metus ex his causis , quas proposui , subesse videbitur , quo facilius claudatur ea , vel certe coangustetur , in anum quoque danda plumbea fistula est , extentisque {extentisque} cruribus femina talique {talique} inter se deligandi sunt , donec , qualis futura est , cicatrix sit . More...


Cicéron, Epistulae ad Familiares , 9.22.2 Adams, p. 35

caudam antiqui ' penem ' vocabant , ex quo est propter similitudinem ' penicillus ; at hodie ' penis ' est in obscenis . ' at vero Piso ille Frugi in suis queritur adulescentis " peni deditos " esse . ' quod tu in epistula appellas suo nomine , ille tectius ' penem ; sed , quia multi , factum est tam obscenum quam id verbum , quo tu usus es . More...


Celse, De Medicina, 7.27 Adams, p. 114

Quod si fistulae metus ex is causis , quas proposui , subesse uidebitur , quo facilius cludatur ea uel certe coangustetur , in anum quoque danda plumbea fistula est ; extentisque {extentisque} cruribus femina talique {talique} inter se deligandi sunt , donec , qualis futura est , cicatrix sit . More...


Celse, De Medicina, 7.30 Adams, p. 114

Tum si capitulum exiguum est , basimque {basimque} tenuem habet , adstringendum lino paulum supra est , quam ubi cum ano committitur : imponenda spongia ex aqua calida est , donedonec id liveat : deinde aut ungue , aut scalpello supra nodum id exulcerandum est . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 6.9 Adams, p. 157

Si est ulla frons in hominibus , quae non est in numinibus , nonne , cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes , ita pudore adficiuntur , ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur ? More...


Cicéron, de Domo sua / Oratio de Domo Sua / pro Domo Sua, 47 Adams, p. 141

Sexte noster , bona venia , quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris , quod factum non est , ut sit factum , ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest ? More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 8.3.44-8.3.45 Adams, p. 142

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus , ab hoc initium sit , quod vocatur , sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est ( ut ductare exercitus et patrare bella , apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus , si dis placet ; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium , tamen vitandam , quatenus verba honesta moribus More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 14.70.1-14.70.2 Adams, p. 139

Si vis esse satur , nostrum potes esse Priapum : Ipsa licet rodas inguina , purus eris . More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 8.55 Adams, p. 85

Archelaus auctor est , quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori , totidem annos esse aetatis ; varius certe numerus reperitur . More...


Ovide, Amores , 2.3.13-2.3.14 Adams, p. 162

Est etiam facies , sunt apti lusibus anni ; Indigna est pigro forma perire situ . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 10.55 Adams, p. 40

Arrectum quotiens Marulla penem Pensavit digitis diuque {diuque} mensa est , Libras , scripula sextulasque {sextulasque} dicit ; Idem post opus et suas palaestras Loro cum similis iacet remisso , Quanto sit levior Marulla dicit . Non ergo est manus ista , sed statera . More...


Celse, De Medicina, 7.30 Adams, p. 114

Si id maius est et basis latior , hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque {paulumque} supra basim incidendum ; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est . More...


Celse, De Medicina, 7.30 Adams, p. 114

Si id maius est et basis latior , hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque {paulumque} supra basim incidendum ; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est . More...


Celse, De Medicina, 7.30 Adams, p. 114

majus est , et basis latior , hamulo uno aut altero excipiendum est , paulumque {paulumque} supra basim incidendum : neque relinquendum quidquam ex eo capitulo , neque quidquam ex ano demendum est ; quod consequitur is , qui neque nimium , neque parum hamos ducit . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 12.96.8-12.96.10 Adams, p. 113

' Non eadem res est : Chiam volo , nolo mariscam : Ne dubites quae sit Chia , marisca tua est . More...


Celse, De Medicina, 7.30 Adams, p. 114

Tum si capitulum exiguum est basimque {basimque} tenuem habet , adstringendum lino paulum supra est , quam ubi cum ano committitur . More...


Celse, De Medicina, 6.18 Adams, p. 114

At si anus ipse , vel os vulvae procidit , nam id quoque interdum fit , considerari debet , purum ne id sit , quod provolutum est , an humore mucoso circumdatum . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 9 Adams, p. 158

Non taces , nocturne percussor , qui ne tum quidem , cum fortiter faceres , cum pura muliere pugnasti , cuius eadem ratione in viridario frater fui , qua nunc in deversorio puer est ? More...