bibliography:adams × lemmas:sum1 ×

796 résultats.


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Ergo ex illa accepit , quia si non ex illa accepit , sine causa in illam descendit , maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae , id est spiritalis . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 129.1 Adams, p. 30

Encolpius ad Gitonem ' crede mihi , frater , non intellego me virum esse , non sentio . funerata est illa pars corporis , qua quondam Achilles eram ' More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 8.3.44-8.3.45 Adams, p. 142

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus , ab hoc initium sit , quod vocatur , sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est ( ut ductare exercitus et patrare bella , apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus , si dis placet ; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium , tamen vitandam , quatenus verba honesta moribus More...


Plaute, Poenulus, 867-868 Adams, p. 175

quid est , quod male sit tibi , quoi domi sit quod edis quod ames adfatim , neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis ? More...


Catulle, Carmina, 10.9-10.13 Adams, p. 125

respondi id quod erat , nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti , cur quisquam caput unctius referret , praesertim quibus esset irrumator praetor nec faceret pili cohortem . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.87.1-11.87.2 Adams, p. 123

Dives eras quondam : sed tunc pedico fuisti , Et tibi nulla diu femina nota fuit . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum ventrem eius duas manus inponere alteraque {alteraque} alteram premere ; quo fit , ut illud caput ad os volvae conpellatur ; idque {idque} eadem ratione , quae supra ( 5 ) posita est , unco extrahere At si pes alter iuxta repertus est , alter retro cum corpore est More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 14.70.1-14.70.2 Adams, p. 139

Si vis esse satur , nostrum potes esse Priapum : Ipsa licet rodas inguina , purus eris . More...


Vulgate, Psalmi Salomonis, 8.5 Adams, p. 198

quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua More...


Catulle, Carmina, 21.1-21.4 Adams, p. 123

Aureli , pater esuritionum , non harum modo , sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis , pedicare cupis meos amores . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, I.5 Adams, p. 188

dehinc etiamsi amor fuerit acquisitus , quid magis probemus , erit incertum , utrumne prohibendus sit usus uenerius an admittendus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 1.73.1-1.73.4 Adams, p. 118

Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet Uxorem gratis , Caeciliane , tuam , Dum licuit : sed nunc positis custodibus ingens Turba fututorum est : ingeniosus homo es . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, IV.3 Adams, p. 112

Tum cum omnis fuerit folliculus complicatione uacuatus siue oppressione manus refusus , quo medicamina peruenisse sentiamus , erit detrahenda fistula suspensa manu , et distentis cruribus aegrotantis spongiae commodandae podici expressae ex decoctione calidi liquoris , in quo praecocta sint mala Punica , quo constrictione quadam uirtutis herbarum , quam Graeci stypsin uocant , atque feruido tactu densatis partibus longaonis More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 8.55 Adams, p. 85

Archelaus auctor est , quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori , totidem annos esse aetatis ; varius certe numerus reperitur . More...


Ovide, Amores , 2.3.13-2.3.14 Adams, p. 162

Est etiam facies , sunt apti lusibus anni ; Indigna est pigro forma perire situ . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 10.55 Adams, p. 40

Arrectum quotiens Marulla penem Pensavit digitis diuque {diuque} mensa est , Libras , scripula sextulasque {sextulasque} dicit ; Idem post opus et suas palaestras Loro cum similis iacet remisso , Quanto sit levior Marulla dicit . Non ergo est manus ista , sed statera . More...


Celse, De Medicina, 7.30 Adams, p. 114

Si id maius est et basis latior , hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque {paulumque} supra basim incidendum ; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est . More...


Mustio, Gynaecia, 203 Adams, p. 99

cum ergo curari coeperint , conponende sunt supine , patentibus scilicet pedibus , et si in pinnaculis inventa fuerit causa , extensis ipsis scalpello medietas dividenda est usque ad inanitatem . More...


Tite-Live, Ab Urbe Condita / ab Vrbe Condita , 1.46.7 Adams, p. 179

et se rectius viduam et iliumillum caelibem futurum fuisse contendere , quam cum inpari iungi , ut elanguescendum aliena ignavia esset . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.182 Adams, p. 41

necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...