bibliography:adams × lemmas:sentio ×

18 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Anonyme, Anthologie Latine, 034.1-034.2 Adams, p. 92

In gremio Veneris quoddam genus herba uirescit ; Sensit dura filix † quo loco † exaestuat ignis . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.58.1-11.58.2 Adams, p. 46

Cum me velle vides tentumque {tentumque} , Telesphore , sentis , Magna rogas More...


Mustio, Gynaecia, 27 Adams, p. 179

quotiens in finem coitus orror quidam mulieri occurrit ipsumque {ipsumque} orificium vulve conduci et concludi sentitur , nullaque {nullaque} reliquia seminis sinum mulieris humectat ac valde modicum remanet . More...


Térence, Eunuchus , 137-138 Adams, p. 203

Is venit : postquam sensit me tecum {tecum} quoque Rem habere , fingit causas ne det sedulo . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 129.1 Adams, p. 30

Encolpius ad Gitonem ' crede mihi , frater , non intellego me virum esse , non sentio . funerata est illa pars corporis , qua quondam Achilles eram ' More...


Plaute, Bacchides , 890-891 Adams, p. 177

iam dudum hercle equidem sentio , suspicio quae te sollicitet : eum esse cum illa muliere . More...


Catulle, Carmina, 63.6 Adams, p. 70

itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro , More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, V.10 Adams, p. 112

inflatio autem uel exstantia erit superficie occulta , sed immissis per podicem digitis sentietur , et ad inferiora uenientibus liquidis commixta stercora putria egeruntur , adeo ut plerumque lateat , utrum ex pyloro uel nestide aut tenerioribus intestinis haec ferri uideantur . More...


Ovide, Ars Amatoria, 3.793-3.794 Adams, p. 188

Sentiat ex imis venerem resoluta medullis Femina , et ex aequo res iuvet illa duos . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 79 Adams, p. 198

tor , subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum , volutatusque {volutatusque} liberius cum fratre non suo , sive non sentiente iniuriam sive dissimulante , indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.60.7-11.60.8 Adams, p. 156

At Chione non sentit opus nec vocibus ullis Adiuvat , absentem marmoreamve {marmoreamve} putes . More...


Ambroise, Expositio Evangelii Secundum Lucam, Libri X, 1.44 Adams, p. 84

siquidem ubi semel grauem aluum sibi senserint et genitali aruo semen receptum More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.127 Adams, p. 104

Si vero in medio est pulpa vel membranum post pinnacula immissis digitis in medio tactu sentitur . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, IV.3 Adams, p. 112

Tum cum omnis fuerit folliculus complicatione uacuatus siue oppressione manus refusus , quo medicamina peruenisse sentiamus , erit detrahenda fistula suspensa manu , et distentis cruribus aegrotantis spongiae commodandae podici expressae ex decoctione calidi liquoris , in quo praecocta sint mala Punica , quo constrictione quadam uirtutis herbarum , quam Graeci stypsin uocant , atque feruido tactu densatis partibus longaonis More...


Celse, De Medicina, 2.7 Adams, p. 99

Feminae uero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur : nonnumquam , si digitum admouerunt , ubi uesicae ceruicem is urguet , calculum sentiunt . More...


Plaute, Truculentus , 199 Adams, p. 99

nam équidem illi uterum , quod sciam , numquam extumere sensi . More...


Ovide, Metamorphoses, 8.488-8.490 Adams, p. 100

Vos modo , fraterni manes animaeque {animaeque} recentes , officium sentite meum magnoque {magnoque} paratas accipite inferias , uteri mala pignera nostri ! More...