bibliography:adams × lemmas:natura ×

54 résultats.


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 33.49 Adams, p. 58

Natura genitalis maior et solidior uidebitur More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.82 Adams, p. 99

Ypocrates denique cum corruptiva dari medicamina prohibet , libro quem De puerili natura conscripsit discretionis causa iussit feminas suo saltu naticarum fibras pari plantarum percussu pultare . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.2.14 Adams, p. 206

deterrent ab saliendo , et fiscellas e iunco aliave {aliave} qua re quod alligant ad naturam : More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.13 Adams, p. 104

non omnibus equaliter retro a pinnaculis recedens set aliis plus , aliis minus , secundum differentiam etatis et nature , veruntamen in perfectis iam feminis V vel VI . More...


Végèce, De Arte Veterinaria sive de Mulomedicina, 1.33 Adams, p. 59

Si autem aestate febrire coeperit , totum sudabit , sataget salientibus venis , naturam mincturo similis demittet ad terram , transverse ambulabit . More...


Sénèque, Oedipus, 367-372 Adams, p. 102

non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet , non laeva cordi regio , non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus : natura versa est , nulla lex utero manet , scrutemur , unde tantus hic extis rigor . More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 28.11 Adams, p. 59

auribus fractis glutinum e naturis vitulorum factum et in aqua liquatum ; More...


Vulgate, Judith, 3.22 Adams, p. 116

statimque {statimque} per secreta naturae alvi stercora proruperunt More...


Cicéron, de Natura Deorum / De Deorum Natura, 2.128 Adams, p. 100

mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines , cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque {eoque} saeptum fingit animal ; quod cum ex utero elapsum excidit , in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit , eaque {eaque} quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.178 Adams, p. 40

Haec omnia etiam mulieribus passione affectis , sed plus in ipsis praeualet prurigo ob naturam . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.7.8 Adams, p. 59

tum ea re naturam equae , cum menses ferunt , tangunt ; contra ab locis equae nares equi tangunt . More...


Horace, Sermones / Saturae, 2.7.47-2.7.52 Adams, p. 149

acris ubi me natura intendit , sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae clunibus aut agitavit equum lasciva supinum , dimittit neque famosum neque sollicitum , ne ditior aut formae melioris meiat eodem . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 33.49 Adams, p. 59

Natura genitalis maior et solidior uidebitur More...


Horace, Sermones / Saturae, 2.7.47-2.7.50 Adams, p. 165

acris ubi me natura intendit , sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae clunibus aut agitavit equum lasciva supinum More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 9.5 Adams, p. 96

quia muliebrem naturam veteres spurium vocabant ; velut , hoc est seminis ; non patris nomine . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 33.71 Adams, p. 59

Naturae siue ueretro uirili remedium efficax sic . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.4.10 Adams, p. 59

Suillum pecus donatum ab natura dicunt ad epulandum More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.23 Adams, p. 91

hoc officium nature Soranus diffinit sanguinem vel liquorem naturaliter statutis temporibus defluentem per matricem et ex feminino sinu aliquando . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Horace, Sermones / Saturae, 2.7.47-2.7.48 Adams, p. 46