8 résultats.
Tu mihi per totam custos gratissima noctem , Consors lætitiæ tristitiæque {tristitiæque} meæ ; Conscia secreti semper fidissima nostri , Adstans in nostris pervigil obsequiis : Quo tibi fervor abit , per quem feritura placebas ? Quo tibi cristatum vuniferumque {vuniferumque} caput ? More...
necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...